Latin
267.1 to 267.3
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 267.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil tunc ad solemnem luxum &laetitiam publicè &privatim defuit, licet anno proximo, ut Chronica nostra (d) testantur, fames illa in regno desaeviisset. Hoc etiam anno Albertus II. Dux Mechlenburgicus Rex Sueciae electus est. Philippus à Joanne Rege Galliae patre dux Burgundiae creatus, ut illa ditio ultimum ex posteritate Roberti, qui nepos Hugonis Capeti erat, &primum ex Valesiis, qui etiam primum Regem Philippum hujus avum Galliae dederant, haberet Philippum. Proximo Carolus quintus, dictus Sapiens, Joanne Londini (quo vel, ut Anglo satisfaceret, quod Polydorus (e) &Jovius (f), vel, ut bellum sacrum parans foedus cum Anglo percuteret, ut Serres (g) &Petavius (b) testantur, abierat! mortuo felicia regni auspicia fecit, ac meliorem Galliae faciem (i), qualis homini à longo morbo redire solet, reddidit. Adolphus autem resignato Archiepiscopatu Coloniensi puellâ Montensi in uxorem ducta, Clivensem &Marchiae Comitatus conjunxit primus &posteris tradidit. Hoc quoque anno (k) Academia Cracoviensis à Casimiro fundata est. Joannes autem (l) Montifortensis, victo &sublato hoste Carolo Blesensi, Britanniae potitus bello de ea viginti annis gesto, finem imposuit. Paulo ante (m) pax inter Carolum 4. Imp. &Hungariae, Poloniae, Bohemiae ac Daciae Reges bellum parantes auctoritate Pontificiâ conciliata. (d) lib. 4. cap. 20. Flor. Polon. in Casim. M. (†)Chron. Angl. (g) in Joanne. (B) Rat. (1) Serres in Carolo. (k) Chron. Polon. Middendorp. Funcc. Bucholae, &c. (l) Polyd. (m) Paralip. ad 1363. CCXCVI. Anno salutis humanae 1365. fuit vis frigoris solito acrior, &Cometes per plures dies apparuit inter Occidentem &Septentrionem, cujus radii ad Franciam pertiebant, quasi demonstrantes eam paucis post mensibus rursus magnis belli motibus fluctuaturam, perinde ut accidit. Polydorus lib. 19. pag. 388. **Femem asperrimam trimestri Rhenum glacialibus compedibus adstrinxisse Trithemius memorat, Cometam non annotat: nec quisquam auctorum, qui mihi ad manum sunt. Hic annus quoque fame &peste, ut diximus, celebris fuit.