Latin
267.4 to 267.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 267.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tum etiam variante inter Petrum Regem Castellae &Henricum fratrem ejus nothum, illum Anglicis, hunc Arragonicis &Gallicis auxiliis (quod distinctius Tarapha in vita Petri quàm Polydorus loco dicto enarrat) fultum, victoriâ, ad ultimum tamen caede Petri &auspiciis Henrici, res tunc finita, quanquam haec Calvisius* ex Mariana in paulò posteriora tempora referat. Et Petro quidem injustum uxoris Blancae Borboniae repudium &caedes nefaria, vita soluta, fratris quoquè Friderici &Rubei Granatae Regis hospitis sui caedes, &simul avaritia ac crudelitas, intoleranda vitiorum portenta, certius quàm ullus Cometa aliudve phoenomenon, meritum praenuntiarunt exitium. Eodem anno †animam efflavit Rudolphus Archidux Austriae, qui anno 1363. Academiam Viennensem instituit, quam frater &successor ejus Albertus 3. mox magnficentissime &munificentissimè perfecit. Unde Paralipomenon auctor eam an. 1365. ab Alberto fundatam ait. Eodem anno 1365. Carolus Rex Galliae sapientiae &pacis artibus à regnum feliciter condebat: easdemque sequenti anno exercebat. Docet hoc pax inter Joannem Montifortensem &viduam Comitis Blesensis anno 1365. tùm illa ad Bretiniacum paulò post composita, aliaque. Sed inveteratum utriusque gentis odium (a), &hinc conservandae, illinc reparandae gloriae &praedae studium, propius autem Aquitanis gravia tributa indicta, &horum ad Gallos defectio, vel sinè Cometae istius apparitione bellum portendisset. Annum sexagesimum sextum suprà terdecies centenum natalis Ricardi 2. Regis Angliae à Polydoro praeteritus, ex eo tamen collectus (b), tùm illud magnum Civitatum foedus, à quo Hanseaticae appellantur, clarum fecit. Inter laeta illius temporis referri, meritò possunt Ottonis Ducis Brunsvicensis, rerum fortiter &feliciter gestarum famâ clarissimi, Ferrariae tunc apud agnatos (c) Arestinae familiae principes agentis, (qui Henrici mirabilis nepos, Henrici Junioris filius fuerat) +Serres in Carolo V. †Calvis. ad 1365. (c) Bunting. Chronol. Duc. Brunsuic, &Chron. 4. part. Meibom. in aur, bulla Andron. nuptiae cum Joanna Siciliae Regis filia, cum qua regnum Neapolitanum dotis jure aequisiverat, sicut Funccius &illarum 14. tabularum Genealog. auctor anonymus, tùm &Buntingus, qui Serenissimorum Ducum Brunsvic.