Latin
287
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 287-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi responsum habet Berckringerus, qui in illa sua Dissert. de Cometis inter infaustos &tristes Cometarum eventus inventionem artis typographicae (quam omnes uno ore nobilissimam &artium omnium conservatricem, Palladium, praesidium &divinam tutelam Musarum omnisque doctrinae vocant) ponit. Sic enim ille Anno 1439. exarsit Cometa &ecce ars typographica anno sequenti inventa, dubium sitne majus καλὸν an κοκον? Ecce verò &Beroaldus in quodam Hendecasyllabo: O Germania muneris repertrix, Quo nil utilius dedit vetustas, Libros scribere quae doces premendo. Sed nec illa carmina anno 1461. (f) in laudem urbis Argentinensis &artis typograpraeterire possum: phicae edita O foelix nostris memoranda impressio tectis, Inventore nitet utraque lingua tuo. Desierat quasi totum quod fundis in orbem, Nunc parvo doctus quilibet esse potest. Omnes te summis igitur nunc laudibus ornent, Te Duce quandò ars haec mira reperta fuit.