Latin
287
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 287-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus auctor antiquit. Brit. subjicit: Et sanè divino beneficio haec ars in hoc seculo haminibus patefacta est, ex cujus foecundo quasi gremio omnes artes ac scientiae, caecitate &caligine abstersa, tanquam è longaevis tenebris prodierunt. Verum enim verò sunt, (g) qui hanc praeclaram artem apud Chinenses jam olim in usu fuisse asserant. Haec obiter de ista arte, cujus &nos beneficio jam fruimur, annotanda esse duxi. Nunc ad reliqua pergo. Anno 1440. &1441. restituta Italiae pace bellum in Flandria ortum est. Sed &aliàs laeti victoriarum &pacis fructus provenerunt. Hoc anno (h) Ernestus Elector Saxoniae, Friderici 2. filius, Henricus 3. Landgravius Hassiae, &,ut quorundam rationes ferunt, Albertus IV. Sapiens, utriusque Bojariae Dux Sereniss. Elect. Bavariae atavus nati sunt. Anna verò Friderici ultimi, Veldentiae Comitis filia, Stephano Comiti Palatino, illi Serenissimorum Electorum progenitori nupsit. Proximus annus (2) gratissima &saluberrima aëris aestivi temperie ac laeto vini optimi &frumenti proventu, victoriâ Hunniadis Hungariae Palatini de Amurathe &paterno Epiri (k) Lib. 2. de inv. rer. c. 7. Vid. &Sabell. Enn. 10. l. 6. p. 498. (a) Dubrav. l. 28. Paralip. p. 305. (e) Hist. Batar. (a) Lib. 3. Sylvae narrat. (1) Antiquit. Brit. p. 293. Vid. Paralip. Ursperg. p. 308, 309. (g) Garcia Horta lib. 1. aromat. apud Indos nascent. c. 38. Joan. Barrus in sua Asia dec. 1. l. 9. c. 1. Jovius 14. histor, (1) Trith. Bunting. Calvis. &c. (h) Fabric. memor. Sax. Auctor 14. tabb. &alii. regno per Georgium Scanderbegum, Joannis Castrioti filium, Virum fortitudine celeberrimum, recuperato, &ipsius Georgii ad Christum conversione, ac induciis Anglo-Gallicis insignis extitit. Sequentem quoque laeta non pauca commendant.