Latin
29.1 to 29.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 29.1-3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Opera manuum tuarum sunt caeli, &sicut oportorium mutabis eos &mutabuntur. Et licet stellae &planetae causent generationes &corruptiones in istis inferioribus, ut patet 11. Physic. tamen hoc se non extendit ad actus &opera hominum, sicut sunt praelia, dissensiones, pressurae gentium &c. Ad talia etenim, licet per influentias cali homines aliquando inclinentur, non tamen necessitantur: aliàs arbitrium hominis non esset liberum. Ideò Ptolemaeus dicit, Vir sapiens dominabitur: scilicet resistendo influentiae caelesti. Haec ille. Ex Marchia Hamburgum die 18. Novemb. 1666. ACcepi rectè literas Tuas die 30. Septemb. datas de argumento Cometico, Asive de significatione Cometarum, benè longas. Ad has breviter Tibi hîc respondeo. Crede enim me quoque occupationibus gravari multis, imò &laboribus haud levibus exerceri. Fateor me nondum concipere, quomodo dici queat, Dei verbum &signa, intellige eadem numero (nam de talibus tantummodo inter nos quaestio est) ubique &semper piis praemia, impiis supplicia denunciare. Nunquam enim signum gratiae, signum irae, &signum irae, signum gratiae; verbum item irae, verbum gratiae, &contra est, cum haec sint contradictoria. Hoc totidem verbis Scripturae, quotquot Deus gratiam atque iram suam denuncians protulit, probatur, dum nunquam iisdem numero verbis gratia atque ira praedicatur, sed subinde aliis atque aliis sibi contrariis. Idem de signis statuendum. Videris igitur mihi componere ea, quae dividenda erant. Non enim inter nos quaeritur, an verba Dei integrè vel compositè sumta, &signa Dei in genere sumta utrumque sibi velint, iram nimirum &gratiam, bonum &malum, sed quid sibi haec vel illa verba atque signa in individuo velint ex Dei mente, sive naturaliter, sive supernaturaliter, sive arbitrariè? Deinde exempla, quae adducis, id ipsum quod ego volo, non verò quod Tu vis, probant. Ego enim sentio, sive signum, sive verbum, sive Praeconem, si utrumque denunciare dicendus sit, non eodem modo id intelligi debere, ut contradictio tollatur, Tu contra. Ad quam rem probandam, dum iridem (quam non inconvenienter me attulisse scribis) serpentem aeneum, Christum in signa iram atque gratiam divinam eodem modo indicantia datos esse asseris, miror.