Latin
29.5 to 29.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 29.5-3-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo enim probari vel concedi potest, iridem tam in signum vindictae, quàm gratiae datam hominibus, aeneum serpentem tàm ad mortem, quàm ad vitam exaltatum in deserto, &Christum antitypum mundo à Deo tàm in exitium, quàm in salutem concessum vel missum esse? Distinguendum enim est inter usum &abusum rerum, aut saltem inter Dei voluntatem antecedentem &consequentem. De illa sola inter nos quaestio est, dum quaerimus, quid sibi Deus per ejusmodi signa velit, non quid &quantum abusui concesserit, &quam poenam contemtoribus signorum gratiae immissurus sit, aut quantam gratiam poenitentiam ad signa irae acturis facturus sit. Est autem inter illa differentia tanta quantum distat caelum à terra. Voluntas enim consequens noluntatis etiam est, quod de antecedenti dici nequit. Ideò puto Te identitatem significationis non positurum, &diversitatem potius tollendae contradictionis causa clarius indicaturum. Arbitrium Dei &hominum uno ore omnes asserunt brevissimis verbis: Astra non necessitant, quamvis inclinant. Sed de his satis. S. P. Voluntas consequens noluntatis etiam est. Ex. gr. quando Christus signum contradictionis &lapis offensionis dicitur aut est, id Deo quasi invito fit, &non tàm volente, quàm permittente, cum potius mali homines id velint, quod Deus non vult: prohibet enim scandalum &contradictionem istam, minatur poenam contradicentibus, quia id non vult. Quod verò Christus sit in resurrectionem, id Deus per se ac primariò &propriè vult &amat, &ut homines se erigant in Christo jubet, &irascitur quando iis Christus non est in resurrectionem. Estne hoc in signum lapsûs &resurrectionis dari eodem modo ex mente seu voluntate Dei? Sic iris atque aeneus serpens in signum gratiae tantùm dari sunt, in signum irae vel mortis non à Deo dati, sed ab nominibus per abusum transmutantur, Deo id nolente ac puniente, &quicquid hic Dei voluntatis accedit, nonnisi sapiens permissio ac directio est, non propriè voluntas. Clarius adhuc dicam, quae sit differentia.