Latin
292.5 to 292.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 292.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Studio Anatomico gloriae multùm jam olim est conse cutus: cùm sint qui vasorum lymphaticorum inventum in corpore humano ag hunc auctorem referri volunt. Nunc re Botanicâ impensè capitur &gaudet ut ex Schefferi epistola subodorari jam quodammodo potuisti; atque huc cura potissimas frequenter intendit. Non desinam hominem per monitores assiduo obtundere, dum fidem ac promissa tandem aliquando liberet. Pro Hevelianis ad Te, &pro Tuis ad Kircherum exaratis gratias ingentes ago. Quid ego, quid alii de Heveliano hîc terrarum sentiamus Prodromo, ut ipsi Hevelio per me inno tescat, operam dabo. Domino Is brandio Viro omnis eruditionis amantissimo, Tuas illas exhibui legendas, in quibus tàm honorificè nomen ejus expressisti Faxo &Illustrissimus Cancellarius aliquando ex me intelligat, quo à Te habea tur loco. Rempublicam quod attinet, advenit ex Pomerania diebus proximis An chistrategus Wrangelius Vir militari scientiâ domi forisque Clarissimus. Advenit etiam ex Scania Banerius Campiductor, uterquè hùc cum aliis Procerum nonnullis Regio mandato evocati. Unde multis persuasum certò est, ut cre dant in Moscos arma fore sumenda, nisi pacis leges &illa parte religiosius quàm fit hactenus, servantur. Rex Upsaliam necdum est profectus, profectitus rus tamen brevi, post confectas Comitis Tottii nuptias, quae crastini die celebrabuntur illum inter &filiam Erici Oxenstiernae, Magni olim Suecorum Cancellarii primogenitam. Vale. Hamburgo Holmiam die 12. Julii 1665. Inae meae die F &Junii elapsi scriptae, quòd simul ad Te delatae fuerint, haec caussa fuit, quòd priores alipedi Veredario Danico, posteriores tabellario Suecico tradiderim. Periisse meas postrid. Kal. Jun. Gregor.