Latin
293.1 to 293.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 293.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ad Te datas, quas illi Veredario curandas per Amicum, ni fallor, commiseram, vehementer doleo. Utquè Tibi resarciam jacturam, en Tibi earum apographum. Velim semper literas meas ad rationes revoces &Indiculum, quem praefigere soleo, consulas, ut Te de fide &industria tabellariorum doceat. Ego omnem dabo semper operam, quam adhuc adhibui, ut meae omnes ritè ad Te perferantur. Hoc etiam mihi dolet, quòd nec Rudbeckius nec Fornelius Te compellarint, cùm Holmiae essent. Ignoscendum illis est, ex lege aequitatis &amicitiae, utpote quos propriae occupationes distinent. Rudbeckianorum scriptorum cata logum abs Te opperior. Accepi virum esse multâ &solidâ eruditione in Physicae aliisque Philosophiae partibus instructum. Ideò tanto magis opto, ut ali quid singulare, quod operi meo inserendum insignis eruditio &humanitas ejus nobis promittit, mittat nobis, cujus Schefferianae spem nobis facere non desistunt. Existimo &meas literas ante octiduum ad eos exaratas, incitamento eis fore: dummodo eas dignas, quae illuc mittantur, judices. Opto, Rudbec kius bonis avibus sub ipsa Arcto Hesperios hortos instauret in adventum Maximi Hospitis, Serenissimi scilicet Regis, quem indoles eximia &prudentissimum consilium per bonas artes ad bonae mentis templum ducit. De solemnibus Tottianarum nuptiarum auspicatissimis laetum nuncium proximè abs Te prae stolor. Rogavi nuper, idque etiamnum repeto, ut me illi, sed &Illustrissimo Comiti &Cancellario Magno (quod quidem Te facturum esse postremis Tuis addixisti mihi) commendes. Utrique enim notus sum &multùm debeo, sicut &Illustrissimo Wrangelio, Heroi Clarissimo, cujus patrocinio &favore me in Pomerania ante quadriennium gravisum esse singulari, agnosco &semper celebrabo gratus. Bellum, minimè bellum, nec Moscis, ferae licet &levis fidei genti, opto. Quin potiùs ut illi &omnes Christiam populi, justitiae foederum legibus adstricti, almam &stabilem obtineant pacem, quam sapientissimè* justitiae opus sacra pagina vocat, pacis matrem, nutricem &altricem ac custodem indicans. Gratissimum porrò mihi fuit in Tuis legere, me jam &exiguos illos meos conatus, Excellentissimo non tantùm Dignitate, sed &Eru ditione ac Probitate Domino Isbrandio per Te innotuisse, imò commendatum esse. Perge, Amicissime Heinsi, in meis studiis conatibusque, publico bono addictis, ad optatam metam promovendis. Et jurè quidem.