Latin
301.1 to 301.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 301.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Anno Christi 1471. Ardet Cometa. Multi Principes hoc anno moriuntur. Alstedius. Llum quidem Cometam qui mense Decembri hoc anno apparuit, cum illo qui Tanno proximo visus est, pro eodem reputo. Invenio tamen apud Eckstormium, legitimâ auctoritate nixum, auctumno visum fuisse Cometam, quem ideò seorsum ponere aequum judicavi, sicut Ricciolius &Alstedius fecit. Ille infra hunc Cometen illis prioribus anni 392. &402. aliisque posterioribus, qui ab Oriente versus Occidentem sed obliquè tranârunt, adjungit. Ad istum Cometam, hoc quidem auctumno vel hyeme visum, refert illa Pontani in Centiloqu. Ptolem. aphor. 100. Annis his superioribus Cometes alius, tenui primò capite, comaque admodum brevi conspectus est: mox mirae magnitudinis factus, ab Ortu deflectere in Septentrionem capit, nunc citato motu, mtne remisso, &quod Mars Saturnusque uterque repedabat, aversus ipse praegrediente coma ferebatur, donec ad ipsas Arctos pervenit, undè cum primum Saturnus ac Mars recto cursu pergere caperunt, in Occasum iter flexit tantâ celeritate, ut die uno ad triginta gradus emensus sit: atque ubi ad Arietem ac Taurum pervenit, videri destit. Hic &dies plurimos fulsit, &qui initio brevis visus est, adeò crevit, ut quinquaginta gradus &lis occuparet. Non multo post Usonus Cassanus Parthiae atque Armeniae rex ad Euphratem profectus eo consilio, iit Asiam invaderet, collatis signis cum Mahometo Turcarum Rege ita dimicavit, ut qui inigentem &inferret &acciperet cladem; duo enim potentissimi exercitus; duo maximi Dutucis diebus bis conflixêre. Et paulò post: Sensimus iisdem temporibus universam quassari bello, Ericum Regem diem obtisse. Multos hoc anno Principes mortuos non nego. Nam &ipse duos nominavi, Bohemum &Anglum. Trithemius nullius Principis mortem in hunc annum annotat. Calvisius Paulum 2. diem suum hoc anno obiisse dicit. At enim Chronica Saxoniae, indicante Funccio, haec funera memorant. Funccius &Bucholzerus quidem hoc anno mortuum Fridericum, cognomento cum ferreis dentibus, Electorem Brandenburgensem, qui se primus Ducem Sretini &Pomeraniae scripsit, &Albertum illum Achillem &Ulyssem Germanicum ei successisse dicit. Sed alii (a) ad annum praecedentem hoc referunt. At verò eodem anno nati sunt Georgius Dives Dux Saxoniae, &Wilhelmus Junior Landgravius Hassiae.