Latin
301.5 to 301.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 301.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quis autem dubitet de pluribus Principum natalibus vel nuptiis, si omnes fuissent in fastos relatae? Caeterùm hic annus, ut Funccius, vel, ut alii (b) putant, proximus Academiae Ingolstadiensi laeta &insignia incrementa attulit. Vladislao quoque Casimiri Regis Poloniae filio, ad sceptrum Bohemiae capessendum vocato, felix &laetus fuit. (b) Middendorp. Fabric. Helvic. Alsted. (a) Auctor 14. tabb. geneal. CCCXXXIV. &CCCXXXV. Anno Christi 1472. Cometa apparuit in principio anni 1472. circa festum Sanctae Agnetis: transivit super Coloniam in opposito Librae, &caudam longam quasi graduum 30. misit ad Occidentem. In festo Sancti Blasti stetit in Ariete, &misit caudam quasi ad Plejades versus Orientem. Vaga nimis erat alba, quandoque stammea crinitaque valdè. Sequuntur bella &epidemiae in diversis partibus. Et anno 73. suit aestas serventissima &siccitas inaudita, &in quibusdam terris ignis sub terra succensus usque ad arenam fuit. Fascic. Temp. Anno Christi 1472. Cometa in principio anni Duo Cometae notabilis magnitudinis visi, quos trium annorum siccitas &bella eruentissima secuta. Vide Chron. Polon. cap. 62. Funccius. Anno Christi 1472. 13. Januarii Cometa in Libra apparuit, qui in principio tardè progressus (Qu) gressus est, donec ad Arcturum pervenerit. Indè properans totum hemisphaerium, intra polos Zodiaci &Aequinoctialis tanta celeritate percurrit, ut spatio unius diei 40', aut ad suminum 4. signa peragraverit. Tandem sub finem Mensis Februarii propè 14. Arietis quasi à Solis radiis consumptus, exstinctus est. Sunt aliqui ex historicis, aui duos apparuisse Cometas hoc anno, primum in Libra nondum prorsus exstinctum asserunt. Alterum in signo Arietis caudam in Orientalem plagam porrigentem.