Latin
304.1 to 304.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 304.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Filium juvenili temeritate &ambitione ardentem, facili negotio mater rerum gerendarum occasio, &consensus patris ad magna haec audenda accendere poterat. Ita si vel nullus Cometes arsisset, ambitione utrumque tunc Casimirum exarsurum fuisse, res ipsa docet, &tot ferè exempla quot bella in historiarum monumentis inveniuntur, confirmant. Hujus etiam rei paulò post insigne exemplum in bello inter Fridericum 3. Imperatorem &hunc ipsum Matthiam, imò jam jam inter Ludovicum XI. Regem Galliae &Carolum Burgundum hoc ipso anno exorto habebimus. Verum tamen &ambitionis &belli incendio exstincto, pax alma hoc anno, inter lucentes initio hujus anni duos Cometes affulsit. At verò in Gallia bellum à viso Cometa exarsit. Fateor. Sed etsi hinon luxisset, illud certò certius exarsisset. An enim Cometes Ludovicum XI. &nun patius nota2 calliditas &astutia ac fluxa fides, ad pacem cum Carolo fratre &Caro surgundo factam violandam impulit? An pariter Burgundum Cometes &non potus audacia, à qua cognomen indeptus est, immensis opibus &magnis viribus confisas ferox novandarum rerum studium bella bellis à serens, ad bello atroci in vadendam alliam excitavit? In haec potius vitiorum &omnium malorum portenta quàm in Cometas aliave caeli phoenomena culpam conjiciant, &ne tristia generent omnistudio agant Viri cordati, quibus aequitas &salus publica curae est, &qui dum in Aulis Principum agunt &consilia eorum norunt, plura de significatione Cometarum aliorumque ῥαιομένων, ut non temerè Keplerus dixit, quàm in Arabum Astrologicis scriptis scire possunt. Ita &in Italia, ut hanc quoque adeamus, non Cometa, sed conspiratio in Mediceos arrogans Juliano fatalis, periculusa Laurentio, à qua nec Romanum, nec Florentinum Pontificem candor Historia (a) eximit, Hetrusci belli diuturni incendium excitavit, quod Turcarum tandem in Italiam irruptione exstingui oportuit. Apud Helvetios pariter Anno posmo seditionem, &praefecti Burgundi (b) supplicium, belli futuri &intensis Caroli Burgundi prodigium non Cometes, sed praefecti tyrannis attulit. Hiebelli motus vel metus Sigismundum Austriacum ad foedus cum Helvetiis percutiendam impulit.