Latin
304.5 to 304.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 304.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Uratislaviensibus quoque bellum à Vladislao Rege, non Poloniae, ut al vis. edit. Francof. sed Bohemiae Regis Poloniae filio illatum, non Cometes, sed intentumeliam Vladistat, ut Dubravius (c) ait, renovatum, Matthiae Regi Hungariae summentum fidei accersivit. Anno tamen sequenti res composita fuit. Eodem Ludoncus Gallus, Sigismundus Austriacus, &Renatus Lotharingus, non à Cometa, sedan audacia &potentia Burgundi, quae tunc (a) eum ad agrum Coloniensem vastandum exciverat, sibi metuentes foedus cum Helveriis iniverunt. Inter haec Fridericus Impe cum eo de matrimonio inter Maximilianum filium suum &Mariam haeredem ejus unicam contrahendo (quod etiam paulo post successit) ille cum Imp. de regni Bugundiae ritulo consequendo egit. Plura de hoc Cometa &eventibus ejus videntur apud Lavater. in catal. Cometarum p. 29. &Crantzium in sua Saxonia l. 12 Eo. Nobis sufficient adhuc dicta, dummodo his subjiciamus verba Cl. Viri M. Michaelis Strauchs Math. in Academia Witteberg. Prof. quae in sua de Cometis 1664. Klöbf. declamatione solemni habet, ubi memoratâ sententiâ communi de tristi Comenum significatione, addit: Quamvis alii, tantam Cometarum diritatem non esse, quantam vulgò putant, exemplis potissimùm probare intendant, imprimis cum de Cometa, qui annoseptuagesimo secundo supra millesimum &quadringentesimum, in caelo apparuit, annotarim astrononus pariter, atque Annalium Scriptores, maximam argenti copiam è Schmeebergensium sodinis effossam, eo ipso significatam fuisse, eundemque felicissimum terris hisce annum, verbis sequentibus notare soliti sint: ECCe CVI Co Meta LVXII. Et eundem Cometamstentam esse felicissimam illam Alphonsi Portugalliae Regis, contrà Africanos expeditionem, qua Tingis &Argilla expugnatae sunt, Pontanus author est. Priusquam ulterius progrediar, auctarii loco ex Cromero descriptionem &eventus Cometae istius appono ita igitur *Herres in vita Ludovici XI. Petav. R. T. p. 1. l. 9. c. 10. †Serres &Peravius I. d. †Sabell. Emisos g. p. 510. (a) Sabell. I. d. p. 511, 5 12. Calvis. ex Onuphrio. (b) Calvis. ad 1473. (r) Lib. 31. initio. (a) Tinshem, ad 1474. ini ille: Annus 1472.