Latin
31.1 to 31.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 31.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
referat, divinare non possum. Haec enim 365. non diebus (quâ ratione unius anni gesta ad Cometam praecedentem referri speciosè possent) sed annis ab se invicem distant. Post haec Rockenbachius recenset Cometas ad Ann. Mund. 3458. ante Christum Natum 478. ad Ann. Mund. 3537. Olymp. 88. ad Ann. Mund. 3553. Olymp. 92. &alios, ad quos bellum Peloponnesiacum, expeditionem Xerxis, cladem Atheniensium, pestem Atticam, aliaque tristia refert, laetorum oblitus. Sed de his omnibus in historia nostra suprâ egimus. Hic tamen monemus duo. Alterum est, in Rockenbachio pro Ann. M. 3458. legi necessariò debere 3488. Docet id non tantùm computatio Eckstormii, sed &Funccii, quem hic allegat, &alias sequi solet Rockenbachius, cum Rockenbachiana comparata. Nam anni 478. vel potius 475. ante Christum Natum à Rockenbachio allegati, annis M. 3488. additi, in natalem Christi à Funccio annotatum &Anno M. 5963. aptatum exeunt. Alterum est, Rockenbachium manifestè Chronologiae negligentem esse. Danielis enim Prophetiam in Ann. M. circiter 3415. Haggaei &Zachariae in 3444. Esther historiam in 3455. Xerxis expeditionem in 3485. Esram &Nehemiam in 3515. at bellum Peloponesiacum in 3537. Funccius ponit. Itaque rationes ejus Rockenbachius praecipit, turbat, &integri seculi gesta ad unum Cometam refert. XXI. Anno Mundi 3743. ante Christum Natum 220. Cometa per 22. dies in Ariete apparuit. Hunc bella in Gallia plurima sunt secuta. Praeliis enim magnis inter se saepiùs commissis Galli in potestatem Romanorum venerunt. Selencus Rex Asiae &Syriae dolo interfectus est tunc temporis, ac in locum ejus Antiochus Magnus successit. Terrae motus horribiles, ut Plin. lib. 2. cap. 84. scribit, fuerunt, &tanti, ut terra quinquagies septies, Anno M. 3749. bello Carthaginensi secundo orto, sit mota. Hierosolyma &tota Judaeorum ditio a Ptolemaeo Philopatre auriter affligitur, atque ita ut 60000. Judaeorum caesi sint, aliaque bella per totum terrarum orbem orta sunt. Rockenb. I vel Funccium ipsum, cujus rationes Roekenbachius sequitur, consulamus, paulò Dante visum Cometam, cruenta &funesta bella videmus inter Carthaginienses &Numidas, inter Romanos &Ligures (post quae flumen in Piceno fluxit sanguine, in Thuscia caelum arsit, Arimini tres Lunae visae, &extemplo templum Jani clausum laetissimae pacis symbolum) inter Achaeos &Spartanos, inter Romanos &Illyrios. Tacebo Legatos Romanorum violato gentium jure in Illyrio trucidatos, &Cleomenem Regem Lacedaemoniorum Magnanimum &Felicem, toties Victorem, ib Achaeis &Antigono Macedone victum &Peloponneso pulsum, fugatum, in carterem conjectum, trucidatum, aliaque.