Latin
31.5 to 31.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 31.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
At Cariam ac Rhodum horrendo terrae mosui concussas, ita ut insana illa substructio Colossi Solis ruerit, &bellum Gallicum sterrimè gestum ante phoenomenon illud (quia Rockenbachius terrae motum &bellum Gallicum Cometae apparitioni successisse ait) silentio praeterire non possum. sunccius enim Anno M. 3741. C. Attilio Regulo &L. Aemilio Paulo (Papum Calvisius &Helvicus vocant) Coss. testatur maximâ clade Gallos affectos fuisse, ut 40. millia fierint capta, caeso tamen Regulo, at Aemilio victoriam prosequente. Calvisius sem in Ann. M. 3725. ut &Helvicus referens, ex Polyb. l. 2. refert Gallos cum Germanis 200. mill. conflasse exercitum, acerrimè ad Telamonem Hetruriae fuisse pugnatum, amillia Gallorum caesa, 10. millia capta unà cum Rege Congolitano, altero Rege ex desperatione violentas manus sibi inferente. Taceo in eundem illum annum M. 3743. à sunccio referri cladem Gallis ad Aduam fluvium illatam, quae an praecesserit vel secuta fuerit Cometam, non habeo dicere. Illae tamen ipsae rationes docent mox Cos. MClaudium Marcellum Gallos vicisse, Viridomarum Regem eorum occidisse, Mediolanum expugnasse, triumphantem cum Collega Urbem intrasse. Mox Gallos victos Romanis se submisisse: Tum Istros à Romanis subactos: nec non Illyrios, alia evenisse, victis quidem, ut fit, tristia, sed victoribus laeta, quae motus ille frequentes &belli Punici 2. initium (quae adfert Rockenbachius) antecesserunt. Ex quibus omnibus patet, ut aliàs saepè, imò semper, &adversa ante Cometas, &laeti post eosdem hîc &illic evenisse. Quod ad Ptolemaei illius furorem in Judaeos exercitum attinet, Funccius quidem circa Annum. M. 3745. haec evenisse narrat; A Calvisii &Helvici rationes quadriennio haec inferiora ponunt.