Latin
MNES ANTON
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 320.9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vereor ne &ista quae orta sunt, bella protrahantur, &nova ex iis generentum Vale. Holmiâ Hamburgum die 6. Novembris Gregoriani 1665. PRoximè significabam advenisse in hanc civitatem Upsaliâ Olaum Rudbeckium. Is postero die me compellavit, ac complura sciscitatus est de te ac tuo instituto. Testabatur quoquè incredibili desiderio se teneri videndi ope ris tui, simulatque ad finem esset perductum: maxime verô gratum ac jucundum sibi fore, si quod ejus specimen tempestivè huc mitteretur ad restinguendam utcumque sitim nostram.