Latin
321.1 to 321.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 321.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In Cometam, quem de novo spectari fama ferret, sollicitè inquirenti reposuit, nil mentiri rumorem. Eum enim frequenter observatum sibi toto jam mense, &nunc quidem in Andromeda apparere Caeterùm homines curiosos huic spectaculo quodammodo jam assuetos minus sedulò Cometam spectare, quàm ante menses hosce septem aut octo esset factum, quando plurimos ipsa novitate pellectos is in se convertebat. Rogatus est à me, ne gravaretur chartae denuo committere, si quid jam nunc observasset argumenti hujus, aut in posterum esset observaturus: rem enim illam non tibi minus quàm mihi fore pergratam. Quam petitionem sic excepit, ut nec polliceretur quicquam, nec negaret. De figuris, quas epistolae suae inseruit, unicè sollicitus esse videbatur, ne quid in iis exactè referendis à chalcographo peccaretur. Ultimam praesertim illam, de qua Schefferus quoquè agebat, nisi accuratè exprimendam curares, multum tenebrarum atque obscuritatis demon strationibus suis suboriturum esse. Te, ut votis ejus satisfiat operam daturum, credo. Est certè vir perhumanus &eruditus, cui Sveci, sicut Dani Thomae Bartholino, vasorum lymphaticorum in corpore humano inventorum gloriam vindicant. Mea, quae tantoperè desideras, adeò exsucca ac jejuna sunt, ut à me ipso percurri sine maximo taedio vix possint. Nihil in iis bonae frugis, protrita omnia. Video adhaec, &video libentissimus, Illustrissimi Rautensteinii sententiam cum opinione mea conspirare. Vivi nempè à nobis saeculo tàm exculto bonis artibus, tamque delicato, cui imponi per quisquilias osque sublini nequaquam possit. Non negarim, curae haud parùm me adhibuisse poëmatiis, quae nunc sub prelo sudant typographico, concinnandis: &tamen desperare me quodammodo de seculi nostri applausu. Tam longè videor mihi abesse ab antiquitatis illo politissimo Genio, quem admirari, quàm aemulari aut exprimere pari successu, multò est facilius. Cometae sintne rerum funestarum augures ac nuntii diu est quod disceptatur inter Mathematicos. Ego sententiam amplecti malo ab omni superstitione alienam; dum liqueat manifestius, Cometas praeter naturam enasci, nec rationes aut probabiles aut verisimiles in promtu esse, per quas illorum ortus interitusque adstruatur.