Latin
335.1 to 335.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 335.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quae res his nova foede ra tantae potentiae opponenda conciliavit. Ita bella ex bellis seruntur, &quod ante veritus sum, orbis Christianus in partes adversas scinditur. Attamen tanti paratus belli longè omnium periculosissimi vel antequam id geratur, vel paulò posteaquam gestum fuerit, poterunt pacis almae vel necessitatem imponere, ve studium persuadere. Ita aequè pax quàm bellum ad Cometas praecedentes per tineret. Utinam Sola laeta eos comitentur! Sed quod unquam temporis punctum, si omnia in considerationem veniant, sola prospera sine adversorum mi stura vidit? Haec utinam nunquam laeta tua tempora lacessant! Vale Claris. Optime Heinsi, ac mihi porrò fave. Hamburgo Holmiam die 12. Febr. 1666. TEmporis &negotiorum ratio brevitatem mihi imperat. Hanc tamen males quàm silentium: quod ex tua parte amori molestum meo aequitas excusat, sed desiderio se non esse liberam fatetur. Ex Amici communis liberis literis vides, res Polonicas metu civilis belli mox restaurandi magis magisque turbari. Sed &ne pleraequè orbis Christiani Resp. &prioribus &novis bellis ac faederibus pactis concutiantur, metuendum est. Pacis tamen Rhenanae spes iterum affulget. Sed illa quoque bella, vel solitudine factâ (quod avertat Deus) &inducto fastidio, pax tandem sequatur necesse est. Utrique bello videlicet, &paci, aliisquè tristibus &laetis praelucebit stella crinita. In operis mei editione feliciter progrediuntur Amici. Ego abs Te exspecto, quae nuper postulavi. Jam enim inter Te &me communicata praelo subjecta certò sunt. Illustrissimo Isbrandio salutem adscribo plurimam, Te verò, Amicissime Heinsi! bene Valere jubeo. Holmiâ Hamburgum die 24. Januarii Juliani 1666. Nte septiduum sine meis discessit tabellarius, cum argumentum exarandis literis nullum esset in promtu, Vir Nobilissime! Nunc quoque quod scribam vix occurrit, nisi hoc unum, &valere me utcunque, &in te amando esse constantem ac sedulum. Rediit quidem in hanc civitatem Magnus regni Cancellarius, sed praeter illum pauci Senatorum, immò Tutorum nullus, quod sciam, hactenus comparuerunt. Unde fit, ut in negotio Foederatorum Belgarum per Illustrissimum Isbrandium nihil promoveatur. Oratorem Gallicum Dandillaeum Pomponium Lutetiâ Hamburgum ajunt advenisse. Habui complures ab amicis Parisinis literas, quibus me jubent de illius Viri benevolentia optimè sperare. Esse enim ingenuis artibus pulcherrimè iustructum.