Latin
335.5 to 335.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 335.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In adventum ejus trahenda fore negotia nos inter &Suecos praevideo. De pace inter Belgas Foederatos ac Monasteriensium galeatum Praesulem sancienda conclamatum esse negotium videtur. Ad vindictam enim impellimur, quantum apparet, ab his, qui fermè soli motos componere fluctus poterunt, pro ea qua apud nos valent auctoritate. Dominum Isorandium vix est, ut ante festum Paschatis adfuturum vobis esse censeam. Interim Tuas omnes illi exhibere nequaquam intermitto: ex quibus voluptatis multum equidem capit, uti par est. Hodie postremas poëmatum meorum pagellas ad bibliopolam typis describendas mitto, quas missas jam pridem oportuit. Eâ occasione, perlecto Scazonte, qui versibus extra ordinem addendis inseretur, quaedam, ut vides, paulò aliter, quàm antea sese habebant, constitui. Videbo an majore otio melius quid possim exVV 2 tundere. Operis edirimitem pro curili promivet. Gallius Britannio Bellum indicit. Bella ex bellis oriuntur. Belle apparatus ferunt qua nunque