Latin
346.5 to 346.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 346.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Bellum Schmalcaldense in Germania exoritur, in quo omnia miserrimè acciderunt. Carolus Imperator cum exercitu &Maximiliam flu Ferdinandi Regis, Mauritio Duce Saxoniae, Alberto Marchione Brandenburgense in Galliam proficiscitur, ac Lucelburgum occupat, inde Lutetias proficiscens omnia instinere ferro ignique devastavit. Rockenbachius. Anno Christi 1545. Visus est Cometa, quem sequenti anno excepit bellum Smalenditum &persecutio Gallica. Alstedius. Elli Smalcaldici origo non est ad Cometam, sed ad toties indicata vitiorum porPtenta, referenda. Christianum non est inferre vel propulsare injuriam, idque armis &ob religionem, quae nullâ re magis quàm caritate, modestiâ &patientia ornatur, fovetur, propagatur. Nec profectò vana sunt Illa Caesaris apud Thumum* verba: Constat priscis illis temporibus eos, qui sanguine suo fidem pro veritate agenerant, non armis, sed patientiâ, precibus ac lacrimis grassatos, ut suam obedientiam apparent, atiam profanis principibus paruisse. Hoc dixisse sufficiat, &iis quidem qui purae veritatis capaces sunt. Nam mundus antiquum semper obtinebit. Alioqui aequâ &laetâ pace ac omnium rerum ubertate omnes ubique gentium frueremur.