Latin
347
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 347
Unproofread scanNot analysed yet
Inter illum belli sacri strepitum, Fridericum Palatinum (a), Ulmenses, Francofurtanos, Bohemos, Mansfeldios, aliosque rem cum laude artibus pacis gessisse, tùm &Gallum anno 1546. (b) cum Anglo pacem iniisse novimus. Funus Ludovici Electoris Palatini post apparitionem Cometae extulit Rockenbachius. Atqui ille anno integro (c) antè ortum Cometae decessit è vita. Sed intelligit Ludovicum Bavarum Guilhelmi fratrem, quem Sleidanus l. 16. &Auctor 14. tabb. memorat. Mortuus autem eodem anno Franciscus Lotharingus, relicto Carolo filio bienni, ut ibid. Sleidanus &ex eo Buntingus, annotat. Tum Albertus Cardinalis Archiepiscopus Mogunt. proximo Ernestus Lunaeburgensis: anno verò 1547. Franciscus I. Galliae, Henricus 8. Angliae Reges; tùm Anna Ferd. I. uxor, &Frid. 2. Dux Lignicensis &Bregensis: postero Sigismundus I. Rex Poloniae, Philippus Palatinus: sequenti Otto &Franciscus Lunaeburgenses, &Margaretha Valesia, &pauci alii ad annum 1554. quo novus Cometes natus est. At intra hos aliquot annos quot non Principes nati sunt! Dabimus insigniora exempla, &in tabella quidem, quae genealogiam magnae Christianorum Principum partis exhibet: (1545. Carolus Infans Hisp. Joan. Junior filius Christiani 3. Serenissimi Regis Daniae hodierni patruus magnus: Carolus Dux Silesiae Olsnensis &Munsterberg. Ernestus Ludov. Dux Pomer. Eberhardus Wirtemberg. Elifabeta Anhaltina. Joach. Frider. El. Brand. Serenissimi El. superstitis proavus: Albertus Palatinus Hedvigis Wirtembergica. Joan. Austriacus: Philippus Ludov. Serenissimorum Neoburgici &Sultzbacensium Principum avus, &Carolus Palatini, Georgius Pius Hessus. Wilhelmus Palatinus, Serenissimi Elect. Bavariae avus.