Latin
352
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 352
Unproofread scanNot analysed yet
Cometarum significatione, facta à Philippo Melanchtone, Poëta sanè egregio, qui &
Magno Scaligero placuit. Sunt autem haec:
Ostendit terris &in aëre multa sereno,
Irrita nequaquam signa futura DEUS.
Signaque naturae quae non imitantia leges,
Portendunt subitum non procul esse malum.
Vidimus hoc anno rapidum flagrare Cometen,
Sulcantem dubias multa per astra vias.
Quodque fuit mirum, vicino Sole Cometae,
Cum soleant primas arripuisse faces.
Non prius accensos hic coepit spargere crines,
Astrorum quàm aux e regione stetit.
Aequabat motu Phoebus noctemque diemque
Udaque purpurei tempora veris erant.
Halitus è molli sublatus ad aethera terrâ,
Cum rutilae speciem coepit habere comae.
Primum, quâ caeli ποτρυρότης parte refulget,
Semina flammarum conspicienda dedit.
Altiùs Arcturi mox ad fastigia pergit,
Sub rapido nullas dum facit axe moras.
Denique sicca super Cynosurae sidera vectus,
Occupat Arctoae signa suprema plaga
Inde gradum retrò facit, &quae noster Horizon
Astra capit, cursu proximiore legit.
Ac simul Auroram perit Eoumque cubile,
Phoebus anhelantes undè reducit equos
Hic subit Jasiden, &quae te trans vada Ponti
Aerium, Perseu, carpere fecit iter.
Candida cornigeri Phoebus jam lumina Tauri,
Nec modò Phryxeae vellus habebat ovis:
Protinus illius vestigia trita Cometes
Arripit, &Soli sidera juncta tenet.
Hoc iter errantis multi videre Cometae,
Qui fera Teutonicis damna minatur agris:
Sunt anni decies octo, quo tempore vixit
Dux, qui Burgundas Carolus auxit opes:
Tunc in supremâ similis regione Cometes
Aëris horrifico miscuit igne comam.
Is motu simili sese per inane volutans,
Permensus caeli climata multa fuit.
Astraeae primùm tenuit confinia Librae,
Arctoi petiit culmina deindè poli.
Sed remeans illine, medium quà circulus orbem
Dividit, astrigeram lumine texit ovem
Nulla aetas vidit flagrantem impunè Cometen,
Non leve venturum nunciat ille malum.
Tunc quoque crebra tulit summis incommoda regnis,
Civiles motus, publica damna tulit.
Quippe secuturas strages, tristesque ruinas,