Latin
353
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 353
Unproofread scanNot analysed yet
Atque tuae retulit, Carole, signa necis
Proxima vix ea post incendia venerat aestas,
Carolus Helvetico caesus ab hoste cadit.
Tis quoque Tisiphone mundi, tu uirus Alastor,
Pestis &immensi fax, Mahomere, mali.
Paulò post fugiens cecidisti Hydruate relicta.
Tandem blasphemos opprimit ira DEI.
Nunc quoque blasphemos tangent Turcosaue Papamque
Adproperans Nemesis, judiciumque DEI.
Dogmata turbabit, passim sterilescere campos
Coget, &adducet tempora dura famis.
Sed quaeramus opem divinitus, atque precemur
Aeterno gnatum de genitore Λόγν.
Filius aeterni Λιγ& effigiesque Parentis,
Assiduus custos agminis ipse sui,
Defendet sanctos inter mala plurima mundi,
Qui mitem toto corde precantur opem.
Cura sit interea vitam coluisse modestam
Omnibus, &verbi discere jura sacri.
Ohil.
&hic aliis Cometarum apparitioni multùm tribuentibus unà satisfaciam, Ut itaque retribuo Eckstormio carmina Michaelis Kirstenii, Viri &Poëtices &alioqui multae eruditionis laude conspicui, amici mei, quae in hanc rem Cometae suo Heveliano inseruit: