Latin · Dactylic hexameter
353
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 353-2
Unproofread scanNot analysed yet
Addidit Uranie. Forsan tu fata futura
Sollicitanda putas, &si quae adjuncta Cometis,
Quae praescire velint homines: quaecunque per orbem
Eventura polus subitis aenunciet astris,
Inprimis damna, &clades, &funera acerba.
Nimirum summi arcanos aperire recessus
Numinis, &divina homines praevertere tentant
Consilia. Et saepè ex alto deducta petuntur,
Quae sunt ante pedes, debetque docere Cometa,
Quae Deus ante satis dixit: mirandaque sola
Sidera sunt, cum sit majestas addita cunctis.
Non magis errores alibi, &vesania regnat.
Quod verum est tamen, exortis natura movetur
Talibus, &Mundus patitur per mutua vincla
Conspirans: molisque auctae, motuque citatae
Impulsu tellus radiosque &pondera sentit
Et magis huic illive potest incumbere parti.
Sed definitus quae clade prematur ab astris
Angialus, &quaenam gentes quatiantur, &urbe