Latin
354.5 to 354.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 354.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
clarior clariorque fiebat, totusque infrà aër, sit ut cauda in nube F, cerni longius non posset, dein quod cauda paulatim sesti obvertebat visui nostro, unde nubes F. cerni quidem poterat, sed absque caus da stante Sole in M. lucenteque per F. ad oculum L. illustranteque omnes nu bes ab H. in I. K. inter H. &F. quae omnia puto rectius intellectum iri a Physicis &Mathematicis, si aspicient figuram ipsam, videbuntque hoc meteoron habere multa cum Cometis communia, si rectè introspiciatur. Quòd vero cauda Cometae aliquando longior, aliquando brevior videtur, ejus rei potes esse causa, quod, si est ignitum aliquid, materia ejus sit inaequalis conditio nis, modò siccior &sulphurea magis, modò humidior, sicut fit in igne culi nari; vel ut sese obvertit nostris oculis, id quod amplius probabitur, cum ac caudam venero, constantem ex sola collectione radiorum Solarium, quae in se potest quidem esse semper aequè longa, at nobis ob diversum situm aliquando brevior, aliquando longior apparere. Cum in mucronem cernitur desinere, videtur in eo similis esse reliquis ignitis coloribus, quae flammas habent in mucronem desinentes. Quod si in fine latior est, oportet esse materiam ejus vehementer flagrantem, atque inaequalem, multo nitro mixtam. Ut in figura 8. Cometa constans ex sex corporibus inaequalibus A. B. C. DE. F. A flammam suam projicit versus G. B. versus H. C. versus I. De versus K. E. versus L. F versus M. quae omnes flammae latam caudam faciunt. Quod si Cometae corpus foret pellucidum, cujus materia esset aequalis, semperque aequali numero radios colligeret &reflecteret, nihilominus nobis videri aliquando posset major cauda ejus, aliquando minor. Ut sol sit in M. fig. 3. &Terra in E, Cometa in v. videretur nobis in caelo stare inter N. &P. cum cauda, cujus longitudo esset ab O in P. Quod si esset in d, videretur in caelo stare inter q &r. &caudam habere ab F. in S. Quod si in E, stare videretur inter T. &V.