Latin
354.9 to 354.10
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 354.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
caudam que habere ab V. in X. Quod si in H, stare videretur inter Z. &a nullamque habere caudam, sed orbiculatim undique de se radios minutos spargere, inter X. &Y. ac α. &B, &velut virgas aut capillos emittere. Eodem modo cauda ejus, etsi esset ignita, videri nobis posset modò lon ga, modo brevis, modò in Cometae ambitu instar crinium. Fit &nonnunquan ut Cometae cauda nobis planè non conspiciatur, imò ipse etiam Cometa, si nimium propinquet Soli, aut supra eum eat, vel nimium propinquet Luna plenâ luce fulgenti, aut penè plena. Quòd verò cauda Cometae aliquando vider videatur curva, id eò accidere videtur, quòd radii Cometae per corpus aliud crassius, quàm reliqua, per quae procedit Cometae cauda, reflectantur. Ut Cometa A. in figura 6. refrangit lumen suum usque ad B. ubi occurrit corpus crassius ac nebulosius, B. videlicet, quàm quod est inter A &B, &post reCometici corflectit illud à B. in C. unde fit ut cauda videtur versus B.