Latin
357.1 to 357.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 357.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Huc etiam res laetae anno 1560. gestae, quae Cometae proximi apparitionem praecesserunt, referendae sunt. Nempe Christianus Elector Saxoniae, Princeps omnibus animi &corporis ac fortunae dotibus ornatissimus, Serenissimi Joannis Georgii 2. qui Septemviralem dignitatem hac tempestate feliciter tenet, pavus: Carolus Palatinus, Ernestus Fridericus Badensis, &Wilhelmus Ludovicus Nassoviensis, prius quàm Cometes proximus nati sunt. Hic etiam dicendum est, Ludovicum Electorem Palatinum, Serenissimi Caroli Ludovici eandem dignitatem feliciter obtinentis proavum, Elifabetam Philippi Hessi, Joannem Wilhelmum Saxonem, Dorotheam Susannam Friderici 3. Electoris Palatini, Julium Brunsuicensem Hedvigim Joachimi 2. Electoris Brandenb. &Philippum Juniorem Brunsuicensem, Claram Henrici Junioris Brunsuicensis, agnati, sed multis gradibus ab se remoti, filiam in uxorem accepisse. Atque haec quidem feliciori quàm anno superiore soror Elifabeta Magdalena, Francisco Ottoni itidem Brunsuicensi, qui paulò post nuptias defunctus est, nupsit. Verbum addo de funeribus Principum, quae Cometis tributa hîc sunt, Regem Lusitaniae Joannem (o) &Reginam Poloniae Bonam illam Sfortiam, Anno 1557. non 1558. Regem Angliae nullum 1559. (Maria cum Philippo ab Anno 1553. ad 1558. regnante) mortuum esse. (n) Vid. Christiani Cilicii historia belli Dithmarsici libris duobus comprehensa. (a) Buchola. Calvis. &alii ad ann. 1557. CCCLXXXV. Anno Christi 1560. mense Decemb. Cometa per spatium 28. dierum in Gallia visus est. Hunc in Gallia, apud Papistas contra Catholicos persecutiones maximae sunt secutae. Rutheni Moscovitae in Lithuania ®ionibus finitimis ferro omnia devastarunt per annos aliquot. In Bohemia, Moravia, Austria, Stiria vicinisque locis plurimis pestis dira (aliis signis terribilibus in caelo unà apparentibus) inter homines grassata est, sicut &Noribergae multa millia hominum ex eadem lue perierunt. Bellum inter Regem Daniae &Sueciae diuturnum ortum est. Rockenbachius. Anno Christi 1560. In Galliis, diebus 28. visus est Cometa. Mense Aprili Witebergae obiit M. Philippus Melanchton. Mense Decembri è vitâ decessit Gustavus Rex Sueciae. Eckstormius. NII de hujus Cometae situ vel motu vel magnitudine annotant Auctores, qui mihi ad manum sunt. Itaque statim ad eventus eum secutos deveniendum est. Persecutiones religionis causa, non Cometes sed iniqua &crudelis arrogantia, quae in animis hominum in hoc seculo praepotentum plerumque obtinet, portendit.