Latin
357.5 to 357.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 357.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Caveant modò qui viribus inferiores sunt, ne se ullo rebellionis vel etiam immodestiae &temeritatis scelere contaminent, &partis in patria praevalentis invidiam proprio jumento, ut est in proverbio, sibi accersant. Nam &hic saepè peccari, fateor. Bellorum portenta toties vidimus &videmus, ut nil attineat plura de istis hoc loco dicere. Gustavus, quem hîc Eckstormius nominat, ante Cometam mense Septemb. decurrente, ut Thuanus, Buntingus, Bucholzerus, &Calvisius notant, in vivis esse desiit. Pro Philippo Melanchtone potius Eckstormius Philippum Ducem Pomeraniae hoc anno (longè tamen ante Cometae apparitionem) mortuum dixisset. Plures enim tunc Viri docti mortui, sed &nati erant, scilicet Casp. Bauhinus, Janus Gruterus, &Conradus Rittershusius. Verum &natos hoc anno Principes supra diximus. Qui bus Carolum Austriacum, Joannem Fridericum Saxonem, Ernestum Fridericum Badensem &Sigismundum Augustum Mecklenburgicum addimus. Hic etiam nuptias Joachimi Ernesti Anhaltini cum Agnete Wolfgangi Comitis Barbiensis filia meritò pono. Eodem anno, quo Cometes, natus est, Franciscus 2. Rex Galliae, ejusdem (zz) mensis die quinta (a) (licet Serres 14. diem ponat, mox libertate Condaei die 10.