Latin
359.1 to 359.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 359.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Inter haec bellum sacrum in Galliis Anno 1562. licet ejusdem anni edicto illo Januario (g) pax sancita fuerat, exarsit. Sed si Hispanicae artes, quae Antonium Navarraeum credulum à Protestantibus abstraxerunt (h), eisque &Ludovico Condaeo fratri commiserunt, (quae temeritas ei mortem portendit &è vestigio attulit) tùm saeva Catherinae Regiae matris (i) &Guisiorum imperia, tùm &audacia quorundam ex Protestantibus instituta abfuissent, Cometa profectò illud non accendisset. Inter illa tamen exitialis belli Sacri, Galliae viscera depascentis, tristia, non deerat laetae spes (k) iterata pacis, quae etiam (l) Anno 1563. sancita fuit. Non est hîc silentio praetereunda gemina Polonorum victoria. Nam Anno 1563. &Stanislaus Lesniowolski Castellanus Czerscensis ad Nevlam, &Nicolaus Radzivilius Palatinus Vilnensis &Lithuanici exercitûs Imperator, Princeps non tantùm bellicis laudibus sed &virtutibus ac pietate Inclytus (ita ut Thuanus (m) meritò virtutes in eo cum natalium splendore certasse dixerit) ad Ulam memorabiles victorias de Moscis Livoniae, imò &Lituaniae incubantibus, &pacem ab Augusto oblatam superbè respuentibus, obtinuerunt. Laetis &tristibus Cometae nostri eventibus meritò subjiciam memorabile vicissitudinis rerum humanarum exemplum. Hoc nobis Jacobi Heraclidis Basilici Despotae laeta fortuna &tristis exitus praebet. De cujus genere &in Moldaviae principatum per Albertum à Lasco, Stanissaum Lassocium Succamerarium Lencicensem &Hieronymum Philipovium, ut &Thuanus (a) memorat, introductione varia sunt judicia. Non enim dubitarunt jam tunc nostrae Ecclesiae, quae non aliter quàm Christiana vocari gaudet, hominibus per Calvinianos à societate sacra in Conventu Petricoviensi Anno 1565. depulsis, partes illas secuti, ad conciliandam nostrae parti invidiam hanc Lassocii &Philipovii operam Amico praestitam, quasi Reipublicae noxiam exprobrare &in publicum sinistrè (o) interpretari. Non tàm Philipovii proavi materni, qui Lassocium fratris loco habuit, quàm veritatis amore pauca hîc ex Annalibus M. SS. Stanislai Budzinii, qui Philipovio à ministeriis erat, &Despotam ac cuncta penitius noverat, adferam, plura de his in Historia Religionis, si Deus volet, dicturus.