Latin
359.5 to 359.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 359.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Affirmabat itaque iste Jacobus productis privilegiis tàm patri suo (qui in expeditione Coronensi apud Castrum Rentiacum occisus erat) à Carolo V. cui militarat, quàm sibi à Ferdinando Primo datis, verum se Despotam esse. Atque id ipsa quoque facies liberalis &dignitatem ore praeferens (ut &Thuanus addit) testabatur. Is à Proceribus Walachiae Alexandri saevitiam perosis, iterum iterumque vocatus, precibus &votis eorum gratificatus &Polonorum illorum Equitum, quibuscum ei strictior necessitudo, imò &sacrorum communio intercesserat, &qui hâc ratione Regi &patriae prodesse potius quàm obesse cupiebant, operâ usus est, tandemque &imperium, consentiente Solymanno, accepit. Sed à Walachis notae perfidiae hominibus &gente barbara, quâ nulla in Dominos suos inconstantior (p) Anno 1563. decurrente trucidatus est. Funestum exitum ei hinc mobile &saevum subjectorum ingenium, illinc ingratus in Lascum, notante Bakschajo (g), qui huic à secretis erat, animus, &fides quam de introducenda in patriam purâ religione Lassocio &Philipovio dederat, non servata, notante Budzinio, potius quàm Cometa, isque longius dissitus, portendit. (i) Idem l. 29. (g) Thuan. l. 28. Serres in Carolo 9. (s) Praef. Coll. (n) Lib. 28. Vid. Leonh. Gorecium de bello Ivoniae pag. 16. l. 33. fine. (q) Chron. Reg. Hung. (p) Thuan. l. 34. Petric. 1565. CCCLXXXVI. Anno Christi 1564. arsit Cometa. Die 25. Julii, qui D. Jacobo sacer est, diem suum obiit Ferdinandus Romanus Imperator. Anno sequenti Lazarus Schwendius Eques Auratus à Maximiliano II. in Transylvaniam contrà Turcos missus, eos secundis aliquot praeliis superavit. Turci Insulam Maltam frustrà oppugnarunt. Eckstormius ex Claudii Grangei Comment. de bello Melitensi. Ullae Cometae istius ortûs, sitûs, motûs &occasus aliaeve circumstantiae notantur. Ita an mors Ferdinandi ejus apparitionem praecesserit vel exceperit, merito dubitamus. Vidimus enim saepius Auctores ad conflandam Cometis infidiam, ea quae eorum ortum praecesserunt, ad eos referre.