Latin
36.5 to 36.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 36.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Deus nil nisi liberè agit, justè tam &sapienter. Deus voluntatem suam, ut homines opera ejus &signa caeli contanplando, dona fruendo, in officiis pietatis erudiantur, aperuit in libro grae &naturae, qui uterque nos ex visis, lectis, auditis officii admonent. Cometas quidam vocare solent novos Prophetas. Liceat hoc morum commendandorum gratiâ (cui studio undique parat occasiones &praesidia. Vir bonus, ubique certamina scelerum videns) dicere. Sed addendum, mutos esse Prophetas, qui sui apparitione bonis bona, malis mala nunciare, id est contraria simul sola apparitione docere possint; quod vocales Prophetas &Doctores simul iisdemque verbis facere nequeant. Ad XXI. Omnium Cometarum exemplis probo, non tantùm mala sed &bona eorum apparitionem esse secuta, atque sie eos bona bonis, mala malis, his &illis in orbe viventibus, &in certas, ut sic dicam, classes distinctis portendisse. Deo rationes in dispensandis bonis suis semper constant, nobis saepius ignotae.