Latin
37.1 to 37.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 37.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Velim hîc benè consideres, quid de gentibus ductum naturae, ut à Deo datae, ita Deo grata suadentis, ad id quod justum, rectum, honestum est sequentibus, Petrus Act. X. &Paulus Rom. XI. doceat. Mithridates sanè fuit praeclarus &sapiens Rex. Sed fuerit malus. Potuit bonus esse in comparatione ad Romanos, quos tunc pejores per eum plecti Deus voluerit, sicuti tandem eum per Romanos fregit. Adsenties mihi, si Te rectè novi, sobriè &cautè hic esse loquendum, dum ad abyssum judiciorum Dei venimus, &tutius semper judicium in bonam partem inclinari, ac neminem damnatum iri ideo, quòd Virum bonum &justum in hoc vel illo cognitionis veri &recti gradu positum, damnare non audeat, sed potiùs docente ipso Domino, omnem qui temerè damnarit. Exemplum Justini laetos Cometas natalibus &auspiciis tanti Regis praelucentes describentis, quod indicas, docet jam olim quibusd. Cometas prosperorum nuncios habitos esse. Haec nunc, inter varios labores, habeo dicere. Tu quâ es aequitate &prudentiâ non tantùm grato animo excipies meam libertatem, sed &hic dicenda, saltim apud Te, supplebis. Unum dicendum restat. Clarissimus Vir Henricus Oldenburgius, Inclutae Regiae Societati Anglicae à secretis, hoc mense ineunte dedit ad me literas aliquot abhinc diebus mihi redditas, quibus me rogat, ut ei Philosophos in diversis Germaniae locis, praecipuè Coloniae, Francofurti, Lipsiae &Augustae Vindelicorum inveniam, qui cum eo &sociis ejus literarum commercium colere velint. Si Tu id facere velis, vel alios qui id oneris subeant noris, mihi indica. Desiderant autem quaedam sibi communicari in Mechanicis, Anatomicis, Opticis, Astronomicis, Physicis, Chymicis &similibus, ac se par pari reddituros pollicentur. Vale ac mihi constanter faveEx Norico Hamburgum die XVII. Febr. MDC LXVII. Ccepi singula à Te missa quae majorem nunc lucem disceptationi nostrae afAfulsêre, quâ carebam cum priores meas misissem.