Latin
363.1 to 363.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 363.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Taceo &jugiter saeviens bellum Belgicum; tertium bellum sacrum in Galliis hoc anno exarsit, quod Ludovicum Borbonium Condaeum (g) mense Martii ad Bassacum, &supra quinque millia hominum (inter quos &viri Principes erant) mense Octobris ad Monconturum (h) victo Gaspare Colinio Galliae Architalasso, hausit. Wolfgangus quoquè Palatinus (i) qui Condaeo &Protestantibus auxiliares copias adduxerat, die 11. Junii febri quercerâ exstinctus est. Mense Septembri, Venetiis &Constantinopoli incendia armamentariorum maxima attulerant damna. At verò laeta non pauca hujus Cometae apparitionem sunt secuta. Anno eodem quo stella crinita, natus est Carolus Badensi Marchione Christophoro ex Caecilia Gustavi Regis Sueciae filia genitus, Sophia &Dorothea Hollatae. Paucos sanè Principes hoc anno ut natos ita &mortuos in fastis &tabulis Principum invenio. Hoc tamen anno Henricus Brunfuic. Dannebergicus, Serenissimi Augusti adhuc viventis Principis &Senis Incomparabilis pater, Ursulam Saxonicam in uxorem accepit. Hoc etiam anno regni Elisabethae 12'. feliciter exacto, (verba sunt Camdeni (k)) in quo aureum, ut vocarunt, diem, creduli Pontificii sibi ex ariolorum praeclictione expectabant, boni omnes per Angliam laetanter triumphabant, &XVII. Novemb. anniversarium regni inchoati diem, gratiarum actionibus, concionibus per Ecclesias, votis multiplicatis, laetisona campanarum pulsatione, hastiluatis, &festivâ quadam laetitiâ celebrare coeperunt, &in obsequiosi amoris restimonium, dum illa viveret, non destiterunt. At annus proximus plura ejusdem generis protulit. Maximilianus enim 2. Imperator laudatissimus uno eodemque (l) mense, Octobri scilicet, duas filias, Annam (hanc invitis, quod sciam, reliquis Büntingus (m) Mariam appellat) &Elifabetam duobus potentissimis Christiani orbis Regibus, Philippo 2. &Carolo 9. elocavit, quod inter rara felicitatis exempla commemorari potest, ut judicat Thuanus (n). Sed uterque generorum, in persequendis haereticis multum absimilis fuit Socero, qui mentibus hominum imperare noluit &vetuit, &contra facientem, caeli arcem invadere judicavit. Eodem illo anno Joannes Casimirus Palatinus cum Elifabeta Augusti Saxoniae Electoris. Joachimus Fridericus Brandenburg tunc Archiepiscopatûs Magdeburgensis Administrator, postea Elector, Serenissimi Friderici Wilhelmi proavus, cum Catharina Joannis Brandenburg patrui sui magni, filia, Wolfgangus autem Brunsuicensis, cum Dorothea Francisci Saxoniae Inferioris Ducis filia, nuptias celebravit.