Latin
363.5 to 363.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 363.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nati verò hoc (o) anno fuêre: Joannes Saxo Vinariensis, Bernardi illius Ducis celeberrimi pater: Christophorus Brunsuicensis, Philippus &Christianus Holsati, ac Dorothea Brunsuicensis. Adhaec pax (p) inter Daniae &Sueciae Reges Stetini conclusa, tristi septem amplius annorum bello laetum imposuit finem. Pax quoque Provincialis in Comitiis Spirensibus sancita. Annus proximus (a) multiplicem laetitiam attulit. Ac primùm quidem mentio hîc facienda spectabilis illius victoriae, per Christianos, restitutâ hîc &illic pace, juncta virtute adversus Selymum arrogantem &saevum Turcarum Imperatorem, Duce Joanne Austriaco, ad Echinadas in sinu Corinthiaco pugnantes, patratae. Tum verò &nuptiarum Caroli Austriaci, Augustissimi Caesaris Leopoldi proavi, cum Maria Bavara quindecim liberorum matre, &Joannis Ernesti Anhaltini cum Eleonora Wirtembergica. Denique natalium aliquot Principum enumeranda gaudia. Illo enim anno Julius Ernestus Brunfuicensis, Bernhardus Anhaltinus, Anna Margarita Palatina, in lucem vitalem prodierunt. Huc etiam re(c) 1. part. hist. ad ann. 1567. (a) Strada l. 7. ad ann. 1568. Reidan. Ann. 1. ad ann. (a) Libas. (e) Strada &Reidan. ad 1508. (f) Thuan. 141. Reidan. ann. 1. Gratius 1508. Grotius Ann. 2. sub init. (1) Thuan. ibid. (dyThua(h) Thuan. l. 43. annal. 2. (n) Lib. 45. Vid. Strada lib. 7. (a) Bucholz, ad 1570. Auctor 14. tabb. nus lib. 45. (q) Bunting. Bucholz. Calvis. &c. ad 1571. (p) Bucholz. &Calvis. ad 1570. ferre licet laeta sequentis anni, quae singularis Cometae apparitionem praecesserunt. Fridericus enim 2. Danus mense August. Sophiam Mecklenburgicam utorem, Rudolphus 2. diadema Hungaricum felici omine accepit. Ad haec Otto &Franciscus Brunsuicensis, ille ut &Anna Ursula eorum agnata, Wilhelmi filias, mense Martii, hic mense Junii, nati sunt. Exundationis illius marinae aliud extra Cometam portentum Magnus Hugo (s) indicat.