Latin
376.1 to 376.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 376.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cunque visum fuerit, nec molestè feram, si literas meas, dummodo tanti sint pretii, Tuis adjunxeris. De reliquo, ex hocce qualicunque opusculo nunc etiam intelliges ex parte hypothesin nostram Cometarum, tùm quid de variis quaestionibus statuam, nec non quâ ratione Cometarum phoenomena universa &singula rectè &debitè salventur. Tibi verò aliisque Viris Doctissimis, quid de his nostris contemplationibus videatur, non dubito, quin, pro eo amicitiae nexu, quo obstringimur, suo tempore lubens libereque, more Philosophico sis expositurus. De posteriori autem Cometa, quid mihi statuendum sit: an is omninò in Cometographiam rejiciendus; an verò pariter ex parte lucin antecessum exponendus? adhuc haereo. Quod si tamen Tibi, Amicisque visum erit posterius esse amplectendum, non minus istum laborem perlibenter primâ occasione suscipiam: quò accuratam aliquam illius Descriptionem &Delineationem, imò etiam ipsas nudas observationes, quarum haud paucas pos sideo, absque omni tamen calculo, qui Cometographiae reservatur, in gratiam Astrophilorum praemittere possim. Cometam autem hunc à die 6. Aprilis SN. ad 20. ejusdem mensis exquisitè majoribus nostris Instrumentis aeneis, singill ferè diebus dimensus sum: diutiùs quidem non licuit: quippe dies 21. &15. nubili prorsus extiterunt; at die 23, licet caelo undique sereno, tamen jam pis quam ejus vestigium deprehendebatur: sic ut eo die planè sese jam subduxeram Progressus est continuo motu directo, secundum scilicet Signorum seriem, dies tamen tardiori à 14. grad Piscium, quantum ego observavi, ad 2. grad. Taus, latitudinem semper diminuendo. In prima enim Observatione 26' 36. inu timâ verò tantùm 13. Boream versus removebatur. Ductum itaque planè edem, infrà videlicet caput Andromedae per Piscem Boreum, quem initio de 7. Aprilis S. N. Tibi praedixeram, sequutus est. Ratione capitis, facie plus aliâ, quàm ille prior luxit: nam in hujus capite, beneficio praestantissimi Te lescopii, singularia quaedam deprehensa sunt, quae distinctè adumbrare, manique mea aeri incidere, Deo volente, animus est. Percepi insuper plurima eruditissimos Viros adhuc in ea esse sententia, hunc ultimum Cometam omninò cum priori esse eundem.