Latin
376.5 to 376.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 376.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed profectô, miror, quòd talia statuere audeam quae omni rationi prorsus contrariantur, tùm quae ex solo globo artificiali longè secus omnibus, quibus ductus tramitis tàm antecedentis, quàm sequenti rectè tantummodo cognitus est, patent. Neque verò Cometa hic, ut non nemini, de quo scribis, visum fuit, in Perseo extitit, nec eò pervenit mul retrogrado: sed penitùs ex Serpentario sidere opposito, motu directo prodit atque sic infrà Aquilam &Delphinum, per pectus Antinoi, nares Equuleik Pegasum ad cornua usque Arietis ferè viam suam duxit. Clarissimus atque lectissimus Dominus Büthnerus, communis noster amicus, jam folia quaedam &hocce Cometa evulgavit, ex quibus percipio, sententiam suam jam mutasse atque mecum planè sentire, novum videlicet omninò hunc esse Cometam: sim dubito quin pariter reliqui omnes, dummodò rem rectè consideraverint, q nionem arreptam sint mutaturi. Nam multis evidentibus rationibus suo l debitè demonstraturus sum duos diversos apparuisse Cometas. Deniquè plirimùm Tibi debeo, quòd tàm varia, non solùm ex literis Illustrissimi Domi ni Rautensteinii, sed etiam Reverendi P. Curtii, mecum communicare volueris: agnosco inde &Tuum &P. Curtii prolixissimum erga me affectum, cunprimis Illustrissimi Domini Rautensteinii propensam erga me voluntatem, quam ut aliquando vicissim demereri possim, sedulò annitar: interea eos meo nomine aliosque omnes nobis benè cupientes quàm humanissimè salutes, meaque promptissima officia iis offeras, etiam atque etiam à Te contendo. Propedien per Lubecam, cum hâc vice per tabellarium (ut facilè intelligis) haud fieri potuerit, illis quoque, ut &Domino Kirstenio &Müllero, quos pariter meis ver bis salutabis, Prodromum nostrum exhibebo; ut sic &horum Doctissimorum Virorum judicium de hocce quali quali opusculo nostro, inter tot curas occupationesque festinanti calamo conscripto impetrare non nequeam.