Latin
38.1 to 38.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 38.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
eo, ut bonis tantùm ea indicia bonorum sint, cum Tu nec plus ostendere possis quàm generalia saltem τεκμήρια dici posse, qualia singula Dei opera maxima, minima, medioxima, solita, insolita, rara, frequentia, etsi aliqua animos in majorem admirationem rapiant aliqua minus, ultra quod nisi Tu assurges, &speciali voluntate Dei, specialia bonorum praesagia bonis Cometas haberi voles, parum causae suae detractum Astrologi dicent. Hi enim cum indifferenter &ex aequo omnibus, his quidem, quorum regiones penetrant Cometae, probis, improbis malorum subsecuturorum inlices faciunt (etsi illis in bonum, his in malum cedere non negent) speciali illud omne voluntate Dei fieri supponunt, qui tam maleficam eis phoenomenis viiindiderit, qualem caeteris non indiderit. Et in eo quidem etsi eosdem falli &fallere juxta Tecum fateatur meus opponens, neque Te tamen satis eos convicisseregeret, nisi pariter non generali, sed speciali voluntate Dei bona bonis Comes varicinari probandum Tibi sumpseris. Tam hospes enim inter Christianos, certè astrologos nemo est, quin ex quolibet opere Dei aperiri sibi campum falsucrit cogitandi de immensa virtute atque infinita potentia Dei, de ejusdem innos clementia, in peccata verò severitate, &c. ut pulchrè rhetoricatur illa mirum thesium discussio. Ut igitur speciali voluntate Dei hoc opus, Cometam mali prae sagum esse quidem Astrologus ostensurum se prae se fert, ita ut Tu quoque boni praenum tium bonis speciali Dei voluntate Cometam probes, à Te requiret, ad quod probandum illa ex ratione justitiae DEI monentis, salutem nostram curantis, perditioni occurrentis &c. desumta argumenta nondum sufficiunt. Nec profectò alia mens eis sedet, qui ad intuitum Cometae stupent &in admirationem ejus rapiuntur, quando non tam, ut Amico Tuo videtur, quid husignificet, quid hoc sibi velit, sciscitari incipiunt quàm, quid hoc specialiter signi ficet, quid hoc specialiter sibi velit, quid hoc penitus novi portendat praeter e quae Deus in genere ex operibus suis consideranda proposuit.