Latin
37.5 to 37.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 37.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
De toto enim negotio praeter illas pagellas ne literam legeram: Et quando, quod video, in eo mihi accedis, &TU, Vir Nobilissime &cui Tu mea legenda dedisti ad praesignificationem bonorum malorumque illam Cometae generaliter à Deo directi apparitionem non plus facere (ex intentione etiam divina) quàm omnia alia Dei opera in caelo in terra im mari. Compendium jam literarum ea quidem in re fieri posset, cum utrinque ita conveniat; at neque hoc tamen aegrè feres, qua bonitate es, si nunc quod caetera attinet, meus opponens aliquid superaddiderit. Obviam à Te itum esse legit vanis vulgarium Astrologorum terroribus, quos exorto Cometâ credulis hominum mentibus injicere studeant; exspectandum nempe aliud nunc nihil esse praeter pestem, famem, sterilitatem, obitus Principum, &quae non? Hîc Tu cum nugas vendi asseris, rectè id quidem; at ut horum praedictionis vanitatem destrueres, non opus esse dicet opponens ostendere 1. etiam bona secuta esse Cometarum fulgores, multò verò minus operose id agere 2. ut eorum bonorum signa fuisse statuatur, &denique 3. talium bonorum signa nonnisi bonis, sive eadem Physica, sive moralia, artificialia, doctrinalia vocentur. Primum enim illud satis fuisset ad eorum sententiam evertendam, si urgerentur probandi hoc onere, non nisi mala ad Cometarum conspectus subsecuta esse. Deinde si vel maximè, ex abundanti experientia &historiarum fide ostendatur, bona etiam ad Cometarum ortus evenisse neutiquam tamen opus esse addet, horum bonorum evenientium Cometas signa statuere, qualiacunque etiam vocare libeat, cum an ad hoc significandum dati sint, novis probationibus &argumentis confirmandi labor sumendus sit, quo supersedere possis: ut &3.