Latin
380.5 to 380.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 380.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Inde ratiocinati, Cometam hunc maximas controversias in Germania, Gallia, Polonia, propter electionem quorundam Magnatum portendere, primùm autem &incipaliter circa electionem Archiepiscopatûs Coloniensis, Deinde in Gallia propterligam Pavae contra Regem Tertiò propter electionem Regis Poloniae. Quartò propter elessionem Episcopi Argentoratensis. Quinto circa annum Christi 1600 &1604. plurimas quoque cum troversias de rebus controversis tunc temporis quoque orituras esse. Rockenbachius. Anno Christi 1580. Cometa fulsit, primùm conspectus in Borussia 6 Octobris sub ecliptita circa caudam Ceti. Norimbergae visus 8. Octob. Gorlicii 10. eiusdem mensis ait. Eunnuit circa 12. Januarii anni sequentis. Bucholzerus. Nnotat hunc Cometem &Keckermannus, ac inter eos qui excretiones sulphuAreas habuerunt numerat, &planè fumidum fuisse scribit. Annotat &Sifardus, tùm Ricciolius (a) ex Moestlino &Fromondo, sed sine ullis circumstantiis, nisi quòd quòd infra (a) scribat: Moestlinus vidit caudam Cometae anni 1577 &1580. prius defle ctere ab opposito cum Sole, postea verò ordinari cum Sole &capite Cometae in eundem circulum maximium, ac à Sole directè averti. Et mox; hunc Cometen, ut &proximum anno 1582. visum, magis magisque barbam exseruisse dicit. Rockenbachius hujus Cometae, Sifardus proximi effectus ad annum 1605.