Latin
382.1 to 382.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 382.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
satis liberaliter producit, licet ille aliquot Cometas intermedios ponat. Sed placuit ei ex mente Astrologorum Διαφυλάττειν τῶν θέσν de conjunctionibus &viribus siderum humano generi infestis. Ego, ut ex animo quod sentio dicam, sidera Dei Opt. Max. beneficio servire non saevire arbitror. Sed ad eventus Cometae nostri progrediamur. Intelligo ei proximos: tantò magis quod post 18. menses visuri simus novum Cometem. Galliae res hâc tempestate, licet suspicionibus &molitionibus laboraret (b), pace tamen gaudebat. Nam sacri illius Guisiorum foederis ad Peronam 1576 initi primordia supra vidimus nullo jure hùc translata, ut &alia, quae infra ad proximos Cometas videbimus. Idem temporis felici Francisci Draci, qui postquam anno 1577. (c) die 13. Decemb. ex Anglia solvit, transito Magellani freto, &nova Albione detectâ, inter haec opimâ Hispanorum praedâ potitus, postquam totum orbem tribus annis uno mense &paucis diebus minus circumnavigasset, 3. Novemb. 1580. revertit. Quae res quàm publicè &privatim laeta &utilis fuerit, Camdenus pluribus enarrat. Idem hoc anno seditionem Hybernicam compressam, proximo conjurationem Anglicam ab Edmundo Campiano &aliis sociis factam, aliaque laeta &tristia enumerat. Sed relictâ Britanniâ in Belgicam transfreto, &singulare illud vicissitudinis rerum theatrum conscendo. Adventus Andini Britanniae &Belgicae laetus, licet nec ibi Reginae, nec hîc firmo imperio potiretur, fuit. Hâc tempestate Alexander, divisum &malè, ut fit, concors cum matre Margarita imperium in Belgio obtinens, septem sive octo Provincias (d), praeter urbes in Brabantia aut obsidione domitas, aut officiis &curâ ad obsequium traductas, numeravit, &à Rege plenam administrationem rerum, quae consortem, ut &matrimonium, ferre nescit, recepit. Arausionensi tunc &Ordinibus feliciter rem gessisse Strada (e) fatetur, quòd &loca quaedam in manus eorum devenerint, &novae defectiones Primorum indies augerentur. Cum autem fatetur facta haec Rege novis imperiis Lusitaniae intento, ac vetera securius posthabente &gravi morbo conflictato, indubitata horum portenta indicat, praesertim si his &odium illud Hispanorum inveteratum &sacrae persecutionis saevitiem &pecuniae, nervi rerum gerendarum, defectum addas. Res inde Hispanorum laetas, victoriam nempe Hardembergensem, solutam Groningae obsidionem, Bouchemii &Nivellae Tornacique deditionem, Condaei occupationem, Bredae expugnationem aliaque enumerat. Non diffitetur tamen inter haec &Andinum &Arausionensem ad Cameracum &aliàs rem feliciter pro sua parte gessisse.