Latin
4.1 to 4.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 4.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Adde quòd hâc etiam ratione Cometa ad omnes omninò homines spectans, ad solos malos transferatur. Quòd sisecuti Cometae apparitionem eventus tristes ei tribuuntur, non video qui aequitate salvâ laeti eventus, pariter ejus apparitionem secuti, ei subtrahantur. Scis unius rei plures causas dari posse: scio haec &illa citrà ullam Cometarum appationem contingere. Ideò etiam vinculo necessitatis Physicae neutra Cometam caudis &crinibus alligare volo. Imò verò saepe eos plura, &tristia antecedas, &laeta sequi demonstro, ut pateat nulli necessitati hic esse locum. Dum auem fateris Cometas quandoque certis tantum hominibus mala portendere, eipso quibusdam malorum eorundem, ut sic dicam absentiam, atque ita bonum praesentiam (omne enim contrarium index esse sui &obliqui nosti) pondere concedis. Neque verò mirandum est eundem Cometam diversa portendere diu Diversa enim sunt subjecta quos ille respicit. Sol quoque unus bonos &malorespicit. Pluvia bonorum &malorum agros irrigat. Ille bonorum appetentus laudem, malorum vituperium: haec usum frugum &abusum, Dei gloriant. offensam, hominis commodum &incommodum simul, ut sic dicam, ponedit. Sol praeterea diversimodè in ceram &lutum pluvia in edita &depres loca agit. Verbo: ut unius effectûs plures causae, ita &unius causae plures effectus vel uno eodemque tempore &certo ordine subordinati, vel pro diverso subjecto &tempore ac modo diversi dantur. Vale. Amsterodamo Hamburgum die 5. Julii 1666. Uòd me inter tot labores, curas &occupationes responso Tuo, quod Q sicut reliqua Tua, modestiam &eruditionem ubique spirat, honoravens, est quòd maximas Tibi agam gratias. Quòd autem Tuum à me dissensum ercusari petis, nihil opus fuit, aliàs ego id longè meliori jure facere debuisse, qui me tot clarissimis &subtilissimis Viris hîc opponere ausus fui: adeò enim haec libertas animo meo est infixa, ut eam excusandi ne cogitatio quidem illiunquam menti meae subeat. Sed ad quaestionem. Cum autem quae hîc praes poni debere innueram, omnia concedas, &tamen verba Jeremiae Prophetaulterius urgeas, velim ut G. D. V.