Latin
4.5 to 4.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 4.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
consideret eum de metu religioso sive Illulolatrico, nec de ullo alio verba facere, id quod sequentia à me jam indicu facilè evincunt. Praeterquam quòd extra locum illum verum sit pios non de bere metuere Cometas, quibus bella, fames, pestes &caetera quae in orbe em niunt tristia, non sunt mala, sed omnia illis in bonum cedunt. Nec tam hinc consequitur (quamvis nec hîc absurdi aliquid agnoscam) Cometas ad sili malos transferri, ad omnes omninò homines spectantes. Nam praeterquam quod &istul incertum sit, Cometas omnes omninò homines spectare, boni etiam per Comem moneri possunt ne segnescant in pietatis cursu, &ut vitia residua seriò emendent, ne si ad impietatem deflectant, &ipsi iram &vindictam divinam incurrant. De eo, quid Cometae sint, an corpora naturalia, an verò boni vel mali Genii? litem tibi intendere nolo: quemadmodum enim nihil certi de eo statui posse credo, sic etiam non video cur posterius statuere Christianae libertatios dignitati maximè adversetur. Ut verò recto ordine procedamus, velim ut D. V. rationes, quibus in opere suo sententiam de Cometarum significatione firmare conatur, adversus objectiones &solutiones à me datas ulterius stabiliat. Et 1. quidem ostendat verba Jeremiae de alio quàm de Idololatrico timore agere; nam etsi concederem etiam Cometas sub voce Signorum caelestium posse comprehendi, non tamen inde consequitur homines sibi à malis per Cometas praesignificatis non debere metuere, cum de isto metu non intelligenda sint Multò minus quod Cometae etiam bona bonis praesagiant. Quin potius ex illis colligere licet, &ex Tua mente, Cometas nihil omninò significare.