Latin
42.1 to 42.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 42.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cometae sunt phoenomena illustria, lucida, jucunda visu, rariora &praestantiora caeteris phoenomenis temporariis, adeoque specialia, ut ideò plura ad praeviam eorum apparitionem non tantùm tristia sed &laeta, Ethicè saltim, referri possint, tàm generali quàm etiam speciali DEI voluntate, quam omnia ejus opera, edicta justitiam inculcantia docent, consideratâ. XIII. Futurorum malorum ignoratio utilior quàm scientia. Cic. 1. dediv. saltim si utilis scientia malorum utilis &bonorum. XIV. Cometas laeta quoque &funesta significare quidam veteres Philosophi &multi recentiores statuunt, ut alibi probavimus. XV. Pro vario caeli positu Cometas faustos Astrologi ipsi esse fatentur. Lunares enim in occasu, &Joviales, omnia bona, eos verò qui caudam ingant in occasum, optimam anni constitutionem praenunciare dicunt. Ita &uenrales &Occidentales respectu caudae Cometas laetos admittunt. Imo verauste Bertio initio Geograph. &meridionales Cometae, iique matutinis oppani, fausti judicantur. XVI. In variis caeli plagis conspiciuntur, &modo in aëre, modo in athere, ut multorum fert sententia, generantur Cometae. Ideo nil certi in specie ex eorum apparitione colligi potest. XVII. Nec illis, quibus verticales sunt, nocent (quod illustri illius Come tae anno 1618. visi aliorumque exemplo probatur) nec illis in quos caudam dirigunt, nec etiam istis, qui subjecti sunt illis signis quae Cometae percurrunt, quod itidem multa exempla testantur. XVIII. Experientia saepius fallax est, non quidem in se, sed exploratorum vitio vel observationum difficultate. XIX. Annales Cometarum non raro discrepant, ita ut exinde nil certidepromi possit, cum tamen ex primo apparitionis tempore &duratione, &metarum quoque effectus formentur. XX. Saepè Cometomantes &Cometarii qui vocantur sibimet contradicum non tantùm de origine (de qua nil certi constat) sed &de Situ; motu &essectis Cometarum. XXI. Vix ad ad triennium perpetuorum siderum operationem extendum Astrologi, ut ait Clarissimus Bullialdus: Cometomantes verò saepius ad plures annos Cometarum effectus extendunt. XXII. Ante Cometas tristia, post hos laeta, sine illorum apparitioneum què, eveniunt multa, ita ut nil certi in alterutram partem determinari qua XXIII. Cometae cum vel omnes vel pleriquè in aethere generentur, litur efficientia, quae eis, ut phaenomenis aëreis, in vicina tribuitur. XXIV. Cometas semper existere, licet non semper appareant, multiam teres &recentiores Philosophi docent. Quod si verum est, arguit eos interpetenta propriè dicta non esse reputandos.