Latin
FUNDAMENTA
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 42.5-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXV. Tutissimum est in tanto sententiarum incerto &discrimine, a diam viam tenere, ut Cometas, aliave signa caeli, nec temnamus cum impus, nec timeamus cum superstitiosis, nec despiciamus, nec suspiciamus, sed ut incitamenta virtutis contemplemur. XXVI. Mihi sufficit Cometam ad mentem Ethices &institutionis quae secundum pietatem est, quae morum Sanctimoniam ex quavis occasione commendat &inculcat, tanquam signum arbitrarium, &memoriale ob oculos bonis malisque, cum utrisque necessaria sint talia monita &documenta undecunque conquisita, posuisse, sive laeta, sive tristia sive (quod potius verum est ut assidua docet experientia) laeta hìc, tristia illic Cometae apparitionem sequantur: Ethici enim officium occasione Cometae defungi voloXXVII. Cum bonis omnia, etiam mala, in bonum cooperentur ut S.