Latin
43.5 to 43.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 43.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
malis mala, Esa. V. II. Paulus v. 8. 9. Idem toties fit alibi. Sic etiam signum &adventus Filii hominis Matt. XXIV. XXV. &Luc. XXI. bonis bona, malis mala universim denunciat: Sed speciatim bona bonis Matt. XXIV. 31. XXV. 34. 35, 36. Lucae XXI. V. 28. malis mala Matt. XXIV. V. 30. XXV. V. 41, 42, 43, quin &conjunctim utrisque convenientia Matt. XXIV. V. 40. 41. xxv. V. 46. Ita igitur &Cometa signum impropriè dictum, arbitrarium, doctrinale, Concionatori &Consiliario comparatum, simul bonis bona, malis mala, unicâ apparitione denunciat, nisi fortè quis eum, fulgore grato bona bonis, caudâ verò minaci, virgae simili, mala malis denunciare, dicere malit. Qua libertate eum frui ego facilè feram, eandemque cuivis morum probitatem hinc &illinc allatis rationibus &exemplis commendare volenti integram relinquo, eodemque aequitatis jure meam mihi relinqui postulo. Quod reliquum est, cum omnia in se habeat, quem penes est virtus, Plauto judice, haecque in omnium animos lumen suum immittat, adeò ut etiam qui non sequuntur eam, videant, Seneca teste, ex animo opto, ut bruta quoque animantia non tantùm intelligere (quod Aristo Chius in votis habuit apud Plutarchum) sed &eloqui possint verba ad virtutem incitantia. Caeteroquin caeli enarrant gloriam DEI Psal. XIX. eique benedicunt omnia opera ejus Psal. CXLVIII. Dan. 3. &alibi. Ili Hìc Hamburgi die 24. Febr. Juliani 1667. S. P. Vir Clarissime &Doctissime.