Latin
43.1 to 43.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 43.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Scriptura docet, &malis, qui bonis DEI abutuntur, bona quoque cedant in malum, meritò dico Cometam bona bonis, etiam si tristia &mala eis obtingant, mala verò malis, licet bona eis obveniant, significare &denunciare. Sapiens arte industriâ, pius virtute constanti mala corrigit, &in bonum, DEO auxiliante, vertit. Insipiens inertiâ ignavâ; Impius malitiâ temerariâ &pervicaci bona corrumpit, &in malum, DEO permittente, vertit. Tam illi quàm huic officia in memoriam occasione Cometarum, quibus plerique cuncta mala adseribunt, &quos naturali rerum serie laeta &tristia sequuntur, revoco. XXVIII. Accuratè propriè &strictè, loquendo, &respectu unius subjecti eodem modo se habentis, una res duo contraria significare non potest. Sed citra ἀκρίβειαν Grammaticam &Logicam, Politici, Historici, ac Ethici, saltim Oratoris potius quàm Physici more, impropriè &latius accepta significandi &portendendi voce, Cometa tanquam mutus Concionator vel Consiliarius tam bonis bona, quàm malis mala significat &portendit. Nam &una res pro diversitate subjecti in quod agit (ut Sol, Pluvia &c.) contraria non tantùm significat, sed &operatur ac efficit: si vel diverso modo, ut quidam contendunt, id facere dicatur. XXIX. Integra DEI aequitas &bonis bona &malis mala semper &ubiquè tàm explicite quam implicitè (ut omne contrarium est index sui &obliqui) denunciat. Hujus itaque voluntati pietatis amans accommodare se in vita &doctrina debet. XXX. Cuncta signa ex instituto Dei laeta piis futura, ex natura contrariorum tristia sunt &erunt impiis, ut iris &signum Filii hominis in ultimo illo die, adeoque hôc singulari privilegiô gaudent muti isti, ut sic dicam, concionatores, ut simul contraria denuncient, quod vocales praestare non possunt, qui contraria contrariis verbis efferunt: Sic &Scriptura Sacra in universum considerata bona bonis, mala malis: sed hic vel ille Propheta &Apostolus his vel illis verbis seorsum bona bonis, mala malis in specie denunciat. Clarius dabo exemplum Esa. c. 3. Paulus Apost. Rom. 11. bonis bona, malis mala universim denunciat: Sed in specie bonis bona Esa. 3. 10. Paulus Rom. 2. v. 7.