Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKISPD
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 434-3
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKISPD. X postremis Tuis ante octiduum datis Te Amplissimo Hevelio de muro ECometa adsentire lubens intellexi. Nam &hic omnes, quibus de talibus judicium ferre competit, in hac sententia sunt. Quorum rationes &demonstrationes me sequi convenit. Non displicere Tibi meum de edendo Systemate Cometico institutum, pergratum mihi lectu in Tuis postremis fuit. Magn enim, ut par est, Tuum judicium facio: benè gnarus Te eximiâ esse erudi tione, &rei Mathematicae scientiâ excellere.