Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKISPD
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 435
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ob caussam etiam inste apud Te precibus, ut mecum observationes Tuas, vel si quid praeterea aliue operi meo insertum velis, communices. Nullum enim detrimentum praeclara nominis Tui fama hac ratione faciet, dum scilicet Tua sub Tuo nomine cum orbe erudito communicabuntur. Gratum etiam mihi fuit ex Tuis certò cognoscere, Doctissimum Fratrem Tuum conscripsisse consilium de Cometis, mihique brevi polliceri responsum. Nihil enim vulgare ab illa manu exspectandum est. Velim ei plurimam salutem nomine meo deferas. Eandem Tibi, Vir Humanissime, &unà prospera quaeque precor, meque Tuo constanti favori commendo. Hafniâ Hamburgum Cal. Maji St. Veteri 1665. Viro Generoso &Nobilissimo STANISLAO LUBIENIETZKI de LUBIENIETZ S. P. D.