Latin
439.1 to 439.5
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 439.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
noxiorum, ita &Ducum Vincentii Gonsewscii &Zeromseu cruore foedatorum, tandem &belli civilis pluriumque malorum portentum fuit. Ut enim nusquam gentium aequè ac in Poloniâ vel magna vel nde foederum, juramentorum &legum publica (quam sacrosanctam esse omnium gentium consensus docet) fundata fuit libertas, ita pastquam violata est, singulari ratione à Deo aequitatis custode vindicanda erat. Cujus justae irae an satisfactum adhuc sit, tempus docebit. Plurima certè mala patriae carissimae alia incumbere adhuc, imminere alia, dolens &pius erga eam, utpote in errorum correctione certum, &,ni rejiciatur, efficax malorum remedium ostendens, dico. Nec enim aliud horum, quàm violatam religionis libertatem, unde Cosacica rebellio adhuc durans, ex hac demùm alia mala orta, portentum quis invenerit. Inter haec bellum Lusitanicum duravit, insigne vicissitudinis rerum &alternantis victoriae documentum. Turcicum verò viribus totius Imperii &auxiliis Gallicis aliorumque Principum Anno 1663. gestum laetam mox pacem attulit, splendidissimis utriusque Imperatoris legationibus &muneribus confirmatam. Anno interim sexagesimo primo primus Novembris Greg. dies multum moeroris morte Philippi Prosperi Infantis Hispaniae, sed &cum fuerit natalis Ludovici Delphini Ludovico 14. Rege Christianissimo geniti, luxuriosissimis gaudiorum solemnibus orbi Christiano celebratus, &alioqui multis afflictis salutaris, ut &ille Caroli Infantis, in praesens Regis, Hispaniae ejusd. mensis quartus mira rerum vicissitudine plurimum laetitiae attulit. Ita utriusque Principis Regii sed &aliorum Principum nativitati stella haec crinita praefulsit, Sunt adhuc in recenti memoria Principum Angliae &Galiae Regiorum, sed &aliorum Principum per Germaniam, Galliam, Angliam &Italiam hymenaei &natales, quos ideo enumerare, metam praecipuè anhelanti &tàm laboribus fesso, quàm gaudio gestienti, non est necesse. Rapiunt tamen in admirationem gaudii, quamvis fatigatum, laetissimae Serenissimi Magnae Britanniae Regis Caroli diademate insigniti &vinculo connubii cum Catharina Lusitana juncti Anno supra MDC sexagesimo secundo celebrata solemnia. Bono equidem nomine. Nam &ipse Caesar, tùm Lusitanus, Regii, Electorales aliique Principes ex hinc ad casta conjugii foedera sancienda animum adjecerunt, quorum laetissima pacique publicae conciliandae &firmandae destinata studia inter gaudia &vota omnes gratantes &grati adspicimus. Neque verò ex quo noster Cometa fulsit, à Magnis Principibus &Rectoribus orbis artes pacis neglectas, imò vero easdem studio singulari cultas fuisse, docent tractatus feliciter inter Episcopum &urbem Monasteriensem, ruptâ illâ, de qua paulo ante diximus, pace conventâ, tum inter Suecum &Moscum perfecti, inter Anglos &Suecos, Hollandos &Portugallos eodem illo 1661.