Latin
439.6 to 439.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 439.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
anno sanciti: proximô verò inter Gallos &Suecos renovati, inter Gallos &Hollandos novo foedere firmati, inter hos &Anglos tùm &Regem Tunetanum &Algerienses ad reddendam quietem mari &libertatem commerciis, nec non inter Anglos &eosdem Algerienses ac Tripolitanos pyratas eidem fini instituti: tandem inter Electorem Moguntinum &Erfordensem civitatem finiti. Non nego desideratam pacem hîc &illic difficilem fuisse &non exiguo sanguinis impendio constitisse. Verumtamen illa bellorum malis finem attulit laetum &salutarem. Quod si igitur bellorum mala, certè &pacis bona ad Cometarum praecedentium apparitionem aequo jure referenda. Antequam ulterius progrediamur, paucis de phoenomenis hac tempestatae vulgatis dicendum est. Anno 1660 exeunte visus Cometes supra Varadinum rutilans ac ruber, qui supra Lunam stetit visi una aliqui acinaces versus Lunam tendentes quasi illam dissecturi. Visus alius major acinacis &sub eo Sol, nec longè inde insignia Hungarica quae splendore obfuscata non poterant conspici. Istum magnum acinacem ajunt ictum intendisse Lunae ad latus. Diar. Europ. part. 6. p. 253. Dehinc Anno 1663. fama sparserat medio m. Febr. Cometam supra Pragam visum geminum, flavum &rubrum utrumque conflixisse &rubrum victum fuisse. Anno 1664. 2. 12. Jan. magnus Cometes Graecii in Stiria visus specie dimidiae Lunae, qualem Turcica insignia ferunt. Idem die 17. ejusd. m. Rackelsburgi &Tschacaturni visus dicitur oriens post mediam noctem, qui usque ad matut, tempus duravit, colore quem aliae stellae habent, caudâ in Croatiam directa. Sparferat serat fama &ad Malmogiam in Scania. Cometae simile phoenomenon mane observatum: Describitur in Diario Europaeo primis diebus Aprilis Anni 1664. apud Lutetiam Parisiorum visus Cometes dimidiam ulnam Gallicam longus, totus innitus, caudam quarta parte ulnae Gallicae longam trahens, intus scutum &tres lunas dichoromas habens ab Oriente ad Occidentem cursu citato tendens: tum eod.