Latin
446.5 to 446.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 446.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tutissimum hîc puto sequi auctoritatem Egin nisi quod Desiderii Filia vel Soror Theodora cum Serre &Aemylio sit appellanda. Fieri autem patest, ut &Carolomannus alteram sororem vel filiam Desiderii Bertam in uxorem duxerit, quaere tanti erroris &discriminis sententiarum auctoribus occasionem dederit. Ad Desiderium certè illam dua cum duobus Filiis se contulit, quod certum est. Ego sanè alia ratione tot scriptores magni nominis conciliare non possum. Adferam tamen amplius testimonium Huldr. Zuinglii, qui in epitomelistoriae Gallicae ex probatis Auctoribus Latinis &Gallicis collecta, uxores Caroli M. enumerans, primam ponit Hermingardin filiam Desiderii Regis, quam &Aventini sententiam esse vidimus. At Hildegardam Carolomanni Uxorem Krantzius nominat. Non tamen Desiderii Regis filiam vocat. Omnium accuratissimè Jacobus de Strada &Cuspin. Scriptores clari &ut industriae ita &fidei laude praestantes, dum uxores Karoli enumerant, primam Galienam Hispanam ponunt, secundam Harmingardin Desiderii filiam, quae &Theodora Desiderii soror vocata fuerit, teste Cuspiniano &Jacobo destrada epit. thes. antiq Hirmingardin pariter Desiderii filiam fuisse dicit. Ibid. offendisse in vita Caroli. Idem Aemylius de offensa Bertae matris ob repudiatam à Caulo M. uxorem scribit. Ibid. auctor est Adelmus &Anonymus, vitae Karoli M. apud Pithaeum auctor p. 254. Ead. lin. qui Liutbergam Aemylius, qui Luitpertam. Ibid. Donatius Acciajolus. Sed nec ille antiquus vitae Karoli Magni scriptor apud Pisleum, nec Strabo ad Theganum, nec ipse Theganus de gestis Ludov. Pii, nec Diaconus, Desiderii scriba de epise. Metens. nec Auctor ille Anonymus in vita Ludovici Ibid. Bertham nominat. Tilius ad 771. ann. à Christo NatoIbid. praenunciasse immedicat vid. Krantzius Dan. l. 3. c. 42. Pag. 129. lin. 2. dominatione exuerit vide plura prudenter in hanc rem dicta apud Aemyl. l. 2. p. 72. &seqq. Ibid. Sigifridum Aventinus. Confer Auctor. Chron. apud Ursperg. p. 133. tit. Anni Leonis &p. 134.